Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 348  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] inde fecerat ante captionem prædictæ assisæ. Ideo tibi præcipimus quod
[002] prædicto tali sine dilatione plenariam inde seisinam habere facias. Teste
[003] etcetera. Si autem plures sint querentes, tunc fiat cuilibet eorum seisina
[004] de certa parte. Et tunc dicatur quod prædictis A., B., C. sine dilatione
[005] inde plenariam seisinam habere facias, scilicet prædicto A. de tanto
[006] terræ et3 B. de tanto4 et C. de tanto etcetera.5 Teste etcetera. Ita possunt
[007] fieri brevi ubique et diversimode secundum diversitatem iudiciorum et
[008] concordiæ.

Utrum convictio differri possit.


[010] INTER cetera vero videndum an differri possit convictio ad tempus ope6
[011] alicuius exceptionis. Et est verum quod sic, scilicet si obiecerit tenens
[012] super quem venit convictio contra iuratores quod certis rationibus suspecti
[013] sint7 vel minus idonei. Item si seisinam suam plene non habuerit
[014] sicut illam recuperavit8 coram iustitiariis9 in parte vel in toto. Item si
[015] non sit eis satisfactum de damnis suis in parte vel in toto, et multas alias
[016] habere poterit exceptiones contra convictionem si voluerit. Item impedit
[017] convictionem redisseisina, ut si ille qui per assisam amiserit iterum fecerit
[018] disseisinam versus eundem in10 toto vel in parte, quia sine iudicio ius
[019] sibi usurpavit et11 ante convictionem, et ille qui sic sibi ius usurpavit12
[020] de falso convincendo querelam suam amittit. Item si quis in misericordiam
[021] inciderit pro disseisina, non remanebit misericordia exigenda si13 ille qui
[022] amiserit quæsiverit convictionem. Differri autem non debet, quia certum
[023] est per assisam de disseisina facta et de sequenti misericordia. Incertum
[024] tamen est si duodecim convinci possint14 per iuratam vel non, unde tenendum
[025] erit15 certum et non incertum. Multi enim convictionem et certificationem
[026] requirunt, non ut per convictionem seisinam suum rehabeant sed
[027] ut exactionem misericordiæ extinguant, vel saltem differant per cautelam.
[028] Item videndum si subsequatur remedium post veredictum viginti quatuor
[029] iuratorum et post iudicium inde factum. Ad quod videndum utrum ille de
[030] quo queritur et duodecim iuratores convincendi in omnes iuratores consenserint
[031] vel non, vel docuerint plures certa ratione esse amovendos, quod
[032] si eis fuerit denegatum et16 sub tali suspicione procedat, iurata erit omnino
[033] revocanda quia non fit sine iuris iniuria, et amoveantur suspecti et alii
[034] loco ipsorum substituantur qui veritatem rei deponant ex integro. Et si
[035] f.293b] in tales ab initio consensum fuerit sed per iustitiarios male
[036] examinati et male instructi, erit ei17 subveniendum ut errorem suum



Notes

5. terræ, V, MG; om., MC, LA, OC, CM.

3-4. Om., OC, MG.

6. opere, OC, MG, CM.

7. sunt, V, MG, CM.

8. recuperaverit, V, OB, MA, MB.

9. i. nostris, OC, CE, MC; i. suis, V, LA.

10. vel in, OB, MA, MB.

11-12. Om., OB, MA, CE, MG.

13. sed, MA, CE.

14. possunt, OC, MG, CM.

15. est, V, OB, CM, Y.

16. vel, OB, MA, MB, Y.

17. eis, V, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College