[001] et illud idem dixerint viginti quatuor quod duodecim, vel si cum iurata [002] capta fuerit in comitatu dicat querens quod seisinam suam plene non [003] habuerit, tunc fiat ei breve de habenda seisina in22 hac forma.
Breve si cum viginti quatuor adquietaverint duodecim de periurio, dicat disseisitus quod plenam non habuit seisinam suam.
[005] REX vicecomiti salutem. Scias23 quod cum iurata24 viginti quatuor militum [006] summonita esset in curia nostra etcetera, ad convicendum duodecim [007] iuratores assisæ novæ disseisinæ nuper summonitæ et captæ coram [008] iustitiariis nostris talibus apud talem locum, inter A. querentem et B.25 [009] de tanto tenemento vel tanto terræ cum pertinentiis in tali villa, prædicti [010] viginti quatuor venerunt in eadem curia et per sacramentum suum illud [011] idem dixerunt quod prædicti duodecim iuratores, scilicet quod prædictus [012] B. disseisivit præfatum26 A. de tali tenemento, tanta terra vel redditu. [013] Et quia idem A. questus fuit quod non habuit plene seisinam suam de [014] omnibus quæ prædicti duodecim iuratores ei dederunt per assisam, tibi27 [015] præcipimus quod eidem tali A. plenariam seisinam de omnibus terris et [016] tenementiis et servitiis quæ prædicti duodecim iuratores ei dederunt per [017] assisam28 sine dilatione habere facias. Vel sic: et ideo tibi præcipimus [018] quod eidem tali A. plenariam seisinam de omnibus terris,29 tenementis et [019] servitiis quæ prædicti duodecim iuratores ei dederunt per assisam illam [020] sine dilatione etcetera. Et ipsum in seisina sua etcetera. Item si post [021] captionem assisæ ante convictionem se posuerint duodecim iuratores in [022] misericordiam30 domini regis et dictum suum emendaverint, tunc fiat [023] f.293] tale breve de seisina habenda.
Breve cum duodecim emendaverint dictum suum.
[025] REX vicecomiti salutem. Scias quod cum iurata viginti quatuor ad convincendum [026] duodecim summonita esset coram iustitiariis nostris1 apud talem [027] locum, ad recognoscendum utrum tanta terra cum pertinentiis in tali [028] villa esset laicum feodum talis de tali villa vel libera elemosina pertinens [029] ad ecclesiam vel capellam talis2 de tali villa, unde prædictus talis questus [030] fuit quod iuratores assisæ quæ inde summonita fuit et capta apud talem [031] locum coram iustitiariis ibidem itinerantibus falsum fecerunt sacramentum, [032] prædicti duodecim iuratores venerunt coram eisdem iustitiariis [033] nostris et cognoverunt quod male inde iuraverunt, et qui pro transgressione [034] sacramenti sui finem nobiscum fecerunt. Et super hoc venit [035] idem pro quo fecit assisa scilicet, et recognovit eidem querenti totam [036] prædictam terram cum pertinentiis tenendam per idem servitium quod