Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 346  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ille tenens in misericordia, et iuratores si præsentes fuerint custodiantur
[002] et si absentes capiantur. Si autem viginti quatuor iuratores varia dixerint
[003] et diversa, dum tamen in principali conveniant secundum quod pro una
[004] parte dixerint vel pro alia, validum erit eorum veredictum. <Si forte
[005] duodecim concordes non fuerunt11 in assisa capienda sed discordes,
[006] poterunt viginti quatuor quosdam liberare et quosdam damnare, sicut
[007] accidit de Alberto12 in comitatu Somersetiæ.>

Quæ sit pœna convictorum.


[009] f.292b] PŒNA autem convictorum in prædictis assisis talis erit quod
[010] imprimis capiantur et in prisonam detrudentur,13 et omnes terræ suæ et
[011] catalla in manum domini regis capiantur donec ad voluntatem domini
[012] regis redimantur, ita quod nihil remaneat eis nisi tenementa sua nuda,
[013] et perpetuam infamiam incurrunt et legem terræ amittunt, et ita quod
[014] numquam postea ad sacramentum admittentur14 quia de cetero non
[015] erunt atheswurthe15 nec ad testimonium recipientur,16 quia qui semel
[016] convictus est de periurio præsumitur quod iterum velit peiorare.17 Excusantur
[017] tamen quoad infamiam et non quoad pœnam redemptionis illi
[018] qui iuraverint salvo visu et qui de novo assumpti sunt in ipsa captione
[019] assisæ, quia tales possunt non immerito veritatem ignorare, quod quidem
[020] non est intellegendum de eis qui primo electi sunt et summoniti ad
[021] recognitionem faciendam visum facere contempserint,18 quia si hoc eis
[022] concederetur sic possent lucrum reportare de contemptu, quod esse non
[023] debet. Item mitius agendum est cum eis quantum ad famam licet non
[024] quantum ad pœnam redemptionis, illis19 scilicet qui post captionem
[025] assisæ ante convictionem quasi decepti dictum suum emendare curaverint,
[026] ut inter placita quæ sequuntur regem anno regni sui vicensimo
[027] primo, de assisa capta coram Simone de Roppelay et sociis suis in comitatu
[028] Lincolniæ de Lamberto filio Lamberti,20 et unde iurata viginti quatuor
[029] ad convincendum duodecim summonita fuit coram rege extra
[030] comitatum, et ubi ante convictionem se posuerint iuratores in misericordiam
[031] domini regis, et ubi graviter redempti fuerunt.21 Item mitius agi
[032] poterit quam cum prædictis iuratoribus illis videlicet qui sponte, sine
[033] querela vel convictione læsam habentes conscientiam de sacramento, cum
[034] ducti fuerint iusto errore dictum suum correxerint et in misericordiam se
[035] posuerint. Cum autem capta fuerit iurata viginti quatuor extra comitatum



Notes

11. fuerint, OC, CM.

12. sic, V, OA; abbate, OC; aliquando, CM.

13. detrudantur, V, MG; detruduntur, OC.

14. admittantur, V, OC, CM.

15. adthe(s)wurthe, athewirthe, adtheworthe, adworthe, odeswrthe, adeworye, MSS. var.

16. recipiuntur, OB, MA, MB, Y; recipiantur, LA.

17. sic, OA, MA, LA, MC, OC, MG, CM; peierare, V, OB, MB, CE, Y, Co.

18. contempserunt, OC, MG, CM.

19. sic, OA, CE, MC; ille, OB, MA, MB; illi, MG; ill., LA, Co, CM; nullus, OC; illius, V; om. illis scilicet, Y.

20. Roberti, OA, CE, Co, OB, MA, MB, Y.

21. fuerint, OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College