Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 345  Next    

Go to Volume:      Page:    




De sacramento viginti quatuor.


[002] f.292] Hoc auditis iustitiarii quod veritatem dicam de hoc quod a me
[003] requiretis ex parte domini regis et pro nihilo omittam etcetera. Et alii
[004] post eum iurabunt sicut in aliis iuratis. Et cum iuraverint iustitiarius1
[005] ostendat2 eis formam querelæ et super quibus dicere debeant veritatem,
[006] scilicet utrum ille qui queritur iniuste fuerit disseisitus vel non, et rationem
[007] dicti sui si necesse fuerit tenentur assignare, et secundum quod dixerint
[008] pro una parte vel pro alia sequetur absolutio vel condemnatio. Forma
[009] vero irrotulationis talis esse debet: Iurata viginti quatuor ad convincendum
[010] duodecim venit recognitura si A. iniuste et sine iudicio etcetera, vel alio
[011] modo secundum diversitatem assisarum et formam brevis de convictione.
[012] Et unde talis queritur quod iuratores talis assisæ nuper captæ coram
[013] iustitiariis talibus falsum inde fecerunt sacramentum eo quod dixerunt
[014] quod prædictus talis disseisivit talem iniuste et sine iudicio, et non disseisivit
[015] eum sicut alius talis dicit. Et unde idem talis dicit quod ita fuit
[016] vel ita, et sic tota irrotulanda erit narratio respondentis et excipientis
[017] contra iuratores. Et cum viginti quatuor veredictum suum dixerint,3
[018] dictum suum affirmant4 rationibus et præsumptionibus, et diligenter sunt
[019] a iustitiariis examinandi et sæpius interrogandi de veritate eo quod nulla
[020] sequitur convictio, et quia sæpius decipiuntur viginti quatuor sicut duodecim
[021] et falsum quandoque faciunt sacramentum vel fatuum sicut ipsi
[022] duodecim, et quandoque viginti quatuor falsum dicunt ubi duodecim
[023] verum dixerunt.5 In dicendo vero veredictum suum aut omnes concordes
[024] sunt aut quidam concordes et quidam discordes. Si autem discordes,
[025] associentur eis alii pro afforciamento ut supra dictum est de assisis. Si
[026] autem nihil sciverint nec scire possint6 de veritate per interrogationes et7
[027] examinationes sive duodecim verum dixerint sive non, remanebit suo loco
[028] possessio quia querens nihil probat. Idem8 erit si dubitaverint utrum ita
[029] sit sicut querens proponit vel non, quia querens non probat. Quotiens enim
[030] dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset illud. Si autem concordes
[031] veritatem dixerint et idem quod duodecim iuratores, vel idem et plura
[032] quam duodecim dixerunt, considerandum erit quod duodecim bene iuraverunt9
[033] et quod tenens remaneat in seisina, et querens custodiatur in
[034] prisona gravi pœna pecuniaria redimendus. Si autem contraria dixerint
[035] duodecim, scilicet quod talis fuit disseisitus vel non disseisitus, per hoc
[036] remanebunt convicti, et considerandum erit quod prædicti duodecim
[037] iuratores male iuraverunt10 et quod querens recuperet seisinam suam et



Notes

1-2. iust. ostendant, OB, MB, CE, MG, MA (ostendunt), Y (iustitiarii).

3. dixerunt, MA, MB.

4. affirment, OB, MB, MG; confirment, MA.

5. dixerint, MC, LA, OC, MG.

6. possunt, MA, MB, CM.

7. Om., OB, MA, MB, CE, MC, Y.

8. item, OA, CE, LA.

9. iuraverint, MA, MB, CM.

10. iuraverint, MB, MC, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College