Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 344  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisa ad recognoscendum utrum, eodem modo. Et per hoc quod forma
[002] brevis originalis inseri debet in brevi de convictione, videtur aperte quod
[003] convictio tantum locum habet de articulis in brevibus assisarum contentis
[004] ubi nulla obicitur exceptio, sed capitur in modum assisæ. Et quod ubi11
[005] excipitur de conventione vel opponatur casus status vel huiusmodi locum
[006] non habeat convictio, quia12 vertitur assisa in iuratam ad inquirendum de
[007] exceptione si dedicatur vel si non fiat secundum conventionem, et eo
[008] quod necessitas iuris partes ad hoc compellit. Ad diem summonitionis
[009] bene se poterit essoniare ille qui summonitus est ad audiendum illam
[010] recognitionem, quia omnes quos recognitio tangit interesse debent.
[011] Poterit enim summonitus multa dicere quare non debeat convictio procedere,
[012] vel si procedere debeat, dicere poterit contra iuratores et alia plura
[013] proponere quare convictio remanere debeat imperpetuum vel ad tempus.
[014] <Et excipi poterit ab eo qui recuperavit per assisam contra eum qui
[015] amisit, ut si damna non13 fuerint restituta in parte vel in toto, quia ante
[016] statum eius plene restitutum non procedet convictio, sicut nec placitum
[017] aliquod motum per eum qui amisit per assisam super proprietate. Item
[018] cadit convictio si ille qui de falso sacramento queritur auctoritate propria
[019] et sine iudicio se posuerit in seisinam de tota re vel eius parte aliqua.>
[020] Præsentibus itaque partibus si viginti quatuor non venerint dabitur alius
[021] dies, et viginti quatuor attachientur quod sint ad diem illum. Præsentibus
[022] autem iuratoribus et querente si summonitus non venerit, attachietur. Si
[023] autem querens non venerit præsentibus iuratoribus et illo14 de quo queritur,
[024] recedet iurata sine die expectato quarto die et summonitus15 similiter,
[025] et querens et plegii sui de prosequendo in misericordia. Cum autem partes
[026] in iudicio comparuerint in præsentia duodecim et viginti quatuor, imprimis
[027] audiatur recordum assisæ secundum quod capta fuerit, et inquiratur
[028] a querente in quo vel16 in quibus duodecim iuratores falsum fecerint17
[029] sacramentum, in uno articulo brevis vel in18 pluribus, vel etiam in quæstionibus
[030] et19 exceptionibus incidentibus si assisa capta fuerit in modum
[031] assisæ, et ubi nulla proposita fuit exceptio a tenente sed20 dicta post
[032] sacramentum a iuratore, et in quo casu locus erit convictioni si iuratores
[033] male iuraverint in exceptionibus, sicut in articulis principalibus in brevi
[034] contentis, et secundum quod ita fuerit sicut querens dicit vel non, procedat
[035] iurata per sacramentum viginti quatuor. Iurare autem debent in
[036] modum iuratæ et non in modum assisæ hoc modo.



Notes

11. ibi, CM; nisi, MG; locum, OC.

12. Om., LA; quia si opponitur tunc, V.

13. Om., V, OC.

14. ille, OA, OC, MA.

15. sic, OB, MA, MB, Y, summonitores, V; sum., MSS. gen.

16. et, OB, MA, MB, CE, Y.

17. fecerunt, OB, MA.

18. Om., OA, LA, OC, MG.

19. vel, OC, MG.

20. sic, MC, LA, OC, MG, CM; om., OA, CE, Y, Co, OB, MA, MB; secundum, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College