[002] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore5 suo prosequendo, [003] tunc summone per bonos summonitores viginti quatuor legales [004] milites de visneto de tali villa quod sint coram iustitiariis nostris ad primam [005] assisam cum in partes illas venerint, parati sacramento recognoscere [006] si talis iniuste et sine iudicio disseisivit prædictum talem de libero tenemento [007] suo in tali villa post primam coronationem nostram apud Westmonasterium, [008] unde talis queritur quod iuratores assisæ novæ disseisinæ [009] quæ inde summonita et capta fuit inter eos coram iustitiariis nostris [010] ultimo itinerantibus in comitatu tali falsum fecerunt sacramentum. Et [011] interim diligenter inquiras qui fuerunt iuratores illius assisæ, et eos habeas [012] ad præfatam assisam coram præfatis iustitiariis. Et summone per bonos [013] summonitores præfatum talem quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. [014] Et habeas ibi summonitores et hoc breve et nomina militum. Teste [015] etcetera. Aliquando fit hoc breve pro disseisitore, aliquando pro disseisito, [016] aliquando pro communa pasturæ et turbariæ et fossato levato et iis [017] similibus.
Aliud de assisa mortis antecessoris.
[019] REX vicecomiti salutem. Si talis fecerit te securum de clamore6 suo prosequendo, [020] tunc summone per bonos summonitores viginti quatuor legales [021] milites de visneto de tali villa quod sint coram iustitiariis nostris ad7 [022] primam assisam8 cum in partes illas venerint, parati sacramento recognoscere [023] si talis pater vel mater, avunculus vel amita, frater vel soror prædicti [024] talis fuit seisitus vel seisita in dominico suo ut de feodo de tanto terræ [025] cum pertinentiis in tali villa die quo obiit, et9 si obiit10 post primam [026] f.291b] coronationem Ricardi regis avunculi nostri, et si idem talis [027] propinquior heres eius sit, unde ipse talis queritur quod iuratores assisæ [028] mortis antecessoris quæ inde summonita fuit et capta inter ipsum talem [029] et talem coram iustitiariis nostris ultimo itinerantibus in comitatu tali [030] falsum fecerunt sacramentum. Et interim diligenter inquiras qui fuerunt [031] iuratores illius assisæ et eos habeas ad præfatam assisam coram præfatis [032] iustitiariis. Et summone per bonos summonitores prædictum talem quod [033] tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et habeas ibi summonitores et [034] hoc breve et nomina militum. Teste etcetera.
Breve de assisa ultimæ præsentationis.
[036] DE assisa vero ultimæ præsentationis sic: Si talis fecerit te securum etcetera, [037] summone etcetera, quod sint parati sacramento recognoscere quis [038] advocatus tempore pacis præsentavit ultimam personam etcetera. Et sic [039] totam formam brevis originalis ut supra de aliis assisis. Si autem super