Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 342  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] deberet eorum dictum sed illud emendare teneretur per diligentem examinationem.
[002] Si autem disiudicare17 nesciat,18 recurrendum erit ad maius
[003] consilium. Item est quoddam sacramentum quod defertur a parte parti
[004] in iudicio vel a iudice parti in quo nulla sequitur convictio. Satis est enim
[005] quod deum expectant ultorem. Item de damnis nulla convictio sed potius
[006] locum habet certificatio, ut si iuratores nimis19 gravaverint disseisitorem
[007] in damnis. Et in quo casu possunt certificare iustitiarios in quibus et de
[008] quibus tot damna provenerint,20 et tale sacramentum defertur21 a iudice
[009] iuratoribus ac si dubia dicerent vel obscura.

Ad quem pertineat capere convictionem et certificationem.


[011] f.291] VIDENDUM est etiam cui competat querela super convictionem.
[012] Et sciendum quod ei competit cui competit assisa, videlicet qui in seisina
[013] fuit nomine proprio et non alieno ut procurator vel familia. Item competit
[014] ei contra quem profertur assisa. Item videndum ad quem pertineat capere
[015] convictionem et certificationem. Et sciendum quod ei qui cepit assisam
[016] quia ipse magis novit veritatem, et hoc nisi aliqua certa ratione suspectus
[017] habeatur, et etiam sine alio brevi cum potestatem habeat terminandi
[018] negotium, quia ad ipsum pertinet plenaria potestas iudicandi in una
[019] assisa sicut in pluribus, nisi aliquid excipiatur specialiter in brevi de
[020] waranto, quia etsi aliqua causa licet simpliciter alicui delegetur, omnia
[021] videntur ei concessa sine quibus causa explicari non possit. Cum igitur
[022] convictio et certificatio dependeant ex assisa, nec sine convictione vel
[023] certificatione plene terminari possit assisa, merito ad ipsum pertinebit
[024] capere convictionem et certificationem cui competit plena iurisdictio
[025] capiendi assisam. Item videndum infra quod tempus capi debeat. Et
[026] sciendum quod statim et recenter post captionem assisæ ab eo qui cepit
[027] assisam, alioquin transibit iudicium assisæ in rem iudicatam, ita quod sine
[028] speciali præcepto domini regis post tempus capi non poterit. Item ubi
[029] capi debeat, in comitatu vel extra, secundum1 quod fieri debet de assisis.
[030] Et sciendum quod pro voluntate domini regis vel iustitiariorum in comitatu
[031] vel extra3 ubicumque assisa capta fuerit in comitatu vel extra, cum
[032] dependeat ex assisa sicut certificatio facit. Et si ad hoc se4 habeat communis
[033] libertas quod assisæ extra comitatum capi non debeant, non sequitur
[034] quod propter hoc remaneant iuratæ in comitatu capienda. Aliud enim
[035] habet privilegium assisa et aliud iurata. Breve siquidem de summonendo
[036] viginti quatuor ad convincendum duodecim tale est.



Notes

17. diiudicare, V; deiudicare, CM; iustit. iudicare, OC.

18. nesciant, V, OC, CM.

19. minus, OC, MG; om., CM.

20. pervenerint, OB, MA, MB, MG, OC, CE, Y.

21. deferetur, OA, MC, LA; differtur, OB, OC, MG.

1-3. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

4. si, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College