Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 341  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.290b] tem quæ probari debeat per instrumenta et per testes vel per
[002] iuratores ut prædictum est. Et in magna assisa ideo non iacet convictio,
[003] quia cum petens offerat se disrationare dictum suum oportet quod tenens
[004] se defendat vel per duellum vel per magnam assisam, per quod istorum
[005] duorum elegerit, et cum de voluntate sua se capiat ad assisam illam
[006] recusare non poterit, quod si fecerit videtur quod defensionem suam
[007] reprobaverit, sicut in assisis observatur ubi se ponat quis in iuratam
[008] aliqua ratione ut prædictum est, non poterit iuratorum8 dicta9 postmodum
[009] reprobare, quod si faceret nihil aliud esset quam facere suam probationem
[010] nullam, et ideo non admittitur convictio. Et sciendum quod sunt assisæ et
[011] iuratæ sive inquisitiones de transgressionibus et aliis. Item sunt purgationes,
[012] ut si crimen imponatur vel delictum purgatio erit probatio
[013] innocentiæ. Item est defensio contra præsumptionem quæ nec dicitur
[014] iurata nec10 inquisitio neque purgatio, scilicet ubi quis dicit aliquid esse
[015] et inde producit sectam, exinde sequitur defensio contra sectam, quasi
[016] probatio contra præsumptionem. Et quandoque admittuntur plures defensiones
[017] quandoque pauciores contra sectam, secundum quod alibi
[018] dicetur. Est tamen quædam iurata quæ aliquando admittit convictionem,
[019] ut si fiat iurata de aliquo quod tangat dominum regem et faciat contra
[020] dominum regem, convinci poterunt iuratores per alios, ut coram Martino
[021] de Pateshilla de Henrico de Monewedene, qui aliquando fuit in custodia
[022] domini regis tempore Huberti de Burgo. Iurata vero sive inquisitio non
[023] admittunt11 convictionem, et si calumnientur12 certa ratione sequitur
[024] emendatio et mutatio iuratorum vel afforciamentum.

Si in iudicio vel in iuramento erratum fuerit.


[026] SI autem in iuramento vel iudicio aliquando erratum sit, videndum erit
[027] si error sit excusabilis vel crassa13 ignorantia ad hoc quod mitigetur pœna,
[028] ut si factum de facili sciri non possit nisi per præsumptionem, ut si conventio
[029] vel contractus aliquis factus sit in occulto ita quod14 pauci præsentes
[030] extiterint, talis error excusabilis est. Si autem in publico et palam
[031] et ita quod omnes de patria hoc sciverint et soli iuratores hoc ignoraverint
[032] vel inde dubitaverint, non excusantur a periurio quia talis crassa15 est
[033] ignorantia. Si autem iuratores factum narraverint sicut veritas se habuerit,
[034] et postea factum secundum narrationem suam iudiciaverint et in iudicio
[035] erraverint, iudicium potius erit fatuum quam falsum cum credant tale
[036] iudicium sequi tale factum. Et si iustitiarius secundum eorum dictum et16
[037] iudicium pronuntiaverit, falsam facit pronuntiationem. Et ideo sequi non



Notes

8. sic, V,MG; iurator, MSS. gen.; iurato, MA.

9. dictum, OC, MG, CM.

10. sive, OC, MG, LA; neque, CM, Y.

11. admittit, OC, MG, CM.

12. calumnietur, OC, MG, CM.

13. grassa, OA, CE, MC, LA, MG; grossa, OC.

14. Om., OC, MG.

15. grassa, LA, OA; grossa, OC, MG.

16. Om., V, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College