[001] denegabitur ei actio, in quo casu propter consensum non erit locus convictioni. [002] Illud3 erit si status opponatur in modum exceptionis. Et stat [003] assisa si querens personam habeat standi in iudicio, et quod petere non [004] possit per assisam, oportet quod tenens probet illum esse talem, et quia ex [005] toto conceditur intentio querentis, si personam habeat in iudicio standi, quo [006] probato vel non probato terminabitur actio. <Sed admitti non deberet [007] talis probatio per parentes si contingeret postmodum quod de statu ageretur, [008] nisi opposita esset a domino contra servum existentem sub potestate [009] sua, et in quo casu uno iudicio terminaretur status et assisa, quod quidem [010] non esset si esset extra potestatem et iudicium peteret si ponere se deberet [011] in assisam de statu ante restitutionem, ad quod quidem compelli non [012] deberet nisi hoc de voluntate sua procederet, cum alia actione opus erit.> [013] Probare autem poterit tenens exceptionem suam multis modis per parentes [014] si illos statim habuerit ad manum, et si non, ad alium diem. Si autem [015] nullos parentes habuerit, tunc per instrumentum emptionis, et cum nullam [016] aliam habuerit, tunc in fine per assisam contra quam querens replicare [017] poterit multis modis de libertate, et probare se liberum per parentes vel [018] per instrumentum manumissionis vel per privilegium, vel quod sit in [019] statu libero extra potestate dominorum, in quibus casibus se defendere [020] poterit si replicationem probaverit. Si autem nullam habuerit vel cum [021] habuerit illam non proposuerit, tunc ad ultimum per assisam in modum [022] iuratæ captam iudicabitur, nec per hoc ei præiudicabitur in posterum [023] quoad statum sive iurata faciat pro eo sive contra ipsum, nec erit locus [024] convictioni quia non capitur in modum assisæ, nec servitus opposita [025] tangit assisam magis quam conventio, sed semper manet assisa integra [026] licet per exceptionem4 elisa. Si autem capta fuerit assisa in absentia [027] tenentis, vel si5 cum præsens fuerit non exceperit sed statim se posuerit [028] in assisam, sive iuratores dicant pro uno sive pro alio in articulis brevis [029] et falso, vel dicant forte conventionem intervenisse, vel quod querens [030] servus sit vel bastardus cum non sit, vel aliud quid tale quod posset6 [031] esse7 exceptio si proponeretur a tenente, locus erit convictioni quia capta [032] est assisa in modum assisæ et non iuratæ, quasi consensu querentis sive [033] petentis non interveniente. Si autem cum tenens absens sit nihil dicatur [034] contra assisam ex providentia discreti iustitiarii tenentur iuratores reddere [035] rationem dicti sui, et si postmodum de convictione agatur, excusare [036] poterit iuratores iusta ignorantia et iustus error.
In omnibus assisis præter magnam assisam locus erit convictioni.
[038] IN assisis autem omnibus præter magnam assisam locus erit convictioni [039] generaliter, nisi vertatur in iuratam propter aliquam quæstionem inciden-