Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 339  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] illis observatur qui iurant salvo visu. Si autem omnia plana fuerint in
[002] recordo et plena, non est locus certificationi sed querens agat de convictione
[003] si voluerit.

Quando locus sit convictioni et quando non.


[005] UT autem plenius sciatur quando locus sit convictioni et quando non,
[006] videndum erit per recordum utrum assisa capta fuerit in modum assisæ
[007] vel in modum iuratæ, opposita exceptione vel non opposita. Item utrum
[008] assisa capta fuerit in præsentia tenentis vel eo absente. Si autem fuerit ibi
[009] exceptio proposita aut est peremptoria tantum brevis et non actionis,
[010] propter errorem qui provenit ex ipso nomine vel loco, sicut comitatus et
[011] villæ, et qui non tangit assisam. Hic cum assisa et actio integra remaneat,20
[012] non erit loco convictioni licet iuratores falsum dixerint vel erraverint,
[013] quia non cadit nisi tantum breve durante assisa in suo statu, et de huiusmodi
[014] veritate inquiritur adeo bene quandoque sine sacramento quam21
[015] cum sacramento. Si autem exceptio fuerit peremptoria tam assisæ quam
[016] brevis propter errorem rei, ut si quis petat per assisam tenementum ubi
[017] petere deberet redditum, si iuratores dicant pro petente, locus erit convictioni
[018] si assisa capiatur in modum assisæ, secus si in modum iuratæ,
[019] et sic per assisam vel iuratam terminabitur actio. Si autem breve competens
[020] fuerit, et cum querens vel petens intentionem suam proposuerit et
[021] articulos brevis, excipiat22 tenens contra articulos brevis23 et contra intentionem
[022] et illos in toto vel in parte negaverit,24 tunc oportebit querentem
[023] vel petentem intentionem suam probare per assisam, quo casu si iuratores
[024] male iuraverint locus erit convictioni, quia capitur assisa de articulis
[025] supra25 dictis26 in modum assisæ. Si autem talis sit exceptio quæ non
[026] tangat27 aliquem articulum brevis, et si ex toto concedatur intentio
[027] querentis et querela iusta videatur, tamen elidi poterit per exceptionem.
[028] Ut si incidat alia actio opposita in modum exceptionis, ut si tenens dicat
[029] se esse in possessione et iuste per conventionem sive condicionem, et hoc
[030] probare paratus sit, sic eliditur actio et assisa præcedens28 cum denegari
[031] non possit. Oportet igitur probare conventionem, quæ est alia actio et
[032] extra assisam et quæ multas habet probationes. Probatur enim quandoque
[033] per instrumentum et per testes, quandoque per assisam in defectum
[034] instrumentorum captam in modum iuratæ et non assisæ de consensu et
[035] f.290] voluntate utriusque partis, quia oportet de necessitate quod
[036] consentiant, et si proponens probare noluerit1 quod dicit exceptio erit
[037] nulla et querens obtinebit. Si autem querens se ponere voluerit2 in iuratam



Notes

20. remaneant, OB, MA, MB, CE, CM, Y.

21. quandoque, V, MA.

22. accipiat, MC, LA.

23. Om., OA, LA, OC, MG.

22-23. Om., OB, MA, CM.

22-23. Om., OB, MA, CM.

24. negaverint, V, OC.

25-26. contradictis, OA, LA.

27. tangit, OC, MG, CM.

28. procedens, OC, MG.

1. voluerit, V, MSS. var.

2. sic, MA, OC; noluerit, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College