Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 33  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] debet. Et ita potest unus particeps et debet de disseisina22 sua et iniuria
[002] propria sine participibus suis respondere, et non habebitur in hoc casu
[003] regressus ad aliud nisi ad convincendum iuratores, si particeps qui per
[004] assisam amiserit hoc voluerit. Dictum est in proximo præcedenti cui
[005] competat remedium per assisam, sive teneat rem propriam sive in communi.
[006] Post divisionem vero hereditatis communis plures erunt seisinæ et
[007] plura iura separata, sed tamen non debet quis sine alio respondere nisi
[008] velit in causa proprietatis, quod si faceret, nullum haberet regressum erga
[009] participes suos si forte amitteret. Et quod dictum est de coheredibus participibus,
[010] dici poterit de vicinis. Nunc autem dicendum est cui non competat
[011] remedium per assisam nec querela.

De eo qui est in possessione nomine alieno et cui non competit assisa.


[013] NULLI autem competit querela nec remedium per assisam qui in possessione
[014] fuerit nomine alieno, quia talis non possidet licet in possessione
[015] fuerit, et ipse possidet cuius nomine possidetur. Et longe aliud est possidere
[016] quam in possessione esse. In possessione autem sunt sed23 non possident
[017] custos aliquando qui tenet in dominico licet non in feodo. Item procurator.
[018] Item familia, servus proprius vel alienus bona fide possessus. Item firmarius
[019] sive fructuarius, quod non dicitur de feodi firmario. Item usuarius24 et
[020] f.168] hospes. Item qui ad voluntatem tenuerit de die in diem, de anno
[021] in annum, licet warantum vocare possit secundum quosdam, sicut et
[022] usufructuarius qui tenet ad terminum annorum, tales querelam non habebunt
[023] nec remedium per assisam quia non habent actionem, sed dominus
[024] proprietatis. Et ideo si agant, locum habet contra eos exceptio proprietatis
[025] et liberi tenementi a quocumque1 disseisitore opposita, sive ius habuerit
[026] eiciendi sive non. Et si non competat eis de iure exceptio, tamen2 dissimulanda
[027] erit propter verum dominum cui competit3 actio. Item non competit
[028] eis querela nec remedium per assisam qui statim et incontinenti a vero
[029] domino post disseisinam sunt eiecti flagrante maleficio. Item non competit
[030] intrusori eodem modo, nisi tempus habuerit longum et pacificum quod
[031] sufficere possit pro titulo. Item nec ei qui numquam fuit in seisina nec
[032] quasi, et idem si minus sufficientem habuerit sicut iniuriosam sine tempore
[033] et pace contentionsam.4 Item non competit villano nec villanæ sub potestate
[034] dominorum existentibus de puro villenagio contra dominum suum nec
[035] contra alios quoscumque tam ratione personarum quam tenementi, sive sit
[036] de antiquo villenagio vel5 de novo. Si autem perquisitum fuerit, contra
[037] dominum non competit assisa in cuius potestate fuerit, competit tamen
[038] contra feoffatores et extraneas personas, quousque dominus sub cuius
[039] potestate fuerint tenementum illud in manum suam ceperit, ut infra de



Notes

22. seisina, MSS. var.

23. licet, OB, MA, MB, CM.

24. usurarius, MSS. gen.

1. quolibet, LA, MC.

2. cum, MSS. var.

3. competat, OB, MA.

4. contentiosa, OA, CE.

5. sive, V, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College