Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 338  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] se habuerit narraverint, aut hoc faciunt ex certa scientia aut iusto ducti
[002] sunt errore. Et si examinati cum iusto deducantur errore dictum suum
[003] emendaverint, hoc bene facere possunt ante iudicium et impune, sed post
[004] iudicium non sine pœna. Si autem in falsitate permanserint et ex certa
[005] scientia sua falsum dixerint, si6 non ante iudicium ore tenus convinci
[006] possunt,7 post iudicium convinci poterunt per iuratam. Item in culpa
[007] esse poterit iudex sive iustitiarius et non iurator, ut si cum iurator veritatem
[008] dixerit et rationem dicti sui assignaverit et iustitiarius pronuntiaverit
[009] in contrarium, aut hoc facit ex certa scientia, quo casu tenebitur ex
[010] maleficio male pronuntiando et pervertendo scienter iustum iudicium
[011] iuratorum, et sic non erunt iuratores in culpa sed iustitiarius. Si autem
[012] hoc fecerit per ignorantiam vel imperitiam tenebitur ex quasi maleficio,
[013] sed cum8 eo9 propter imperitiam mitius erit agendum quoad pœnam.
[014] Examinato igitur ut prædictum est recordo, aut statim concedatur10 convictio
[015] aut penitus denegetur. Esto etiam quod iuratores minus bene
[016] examinati obscurum dixerint, vel ad interrogata non responderint plene
[017] vel dubie, vel iusto errore ducti veritatem non dixerint in parte vel in
[018] toto, tunc examinato recordo ut prædictum est locus erit potius certificationi
[019] quam convictioni ex tali causa, ut de incerto faciant certum et de
[020] dubio verum et de errore revocentur11 ad veritatem.

Ad quem pertineat capere convictionem et certificationem.


[022] CUM igitur petatur certificatio non debet de facili concedi coram alio quam
[023] coram eo qui ceperit assisam, et hoc nisi ex aliqua causa suspicionis. Et
[024] si coram alio capi debeat, non12 prius concedatur quam videatur recordum
[025] f.289b] et examinetur, ut superius observatur de convictione. Et si
[026] recordum sufficiens fuerit et planum, non erit necesse quod fiat certificatio
[027] cum iuratores recordum suum sive13 dictum14 mutare non possint15 nec in
[028] dicto suo variare contra recordum iustitiariorum, quod si ita esset, sic
[029] præferetur eorum dictum et in nullo valeret recordum. Et si contingat
[030] quod dicant contra recordum sic16 se ipsos ore tenus convincunt. Supplere
[031] autem possunt in certificatione defectum, ut si minus dixerint vel obscurum,
[032] vel si iusto errore ducti fatuum fecerint sacramentum, vel in narratione
[033] facti vel17 iudicio, dictum suum emendare poterunt ante iudicium
[034] et impune sed post iudicium non sine pœna, cum se inde posuerunt18 in
[035] misericordiam19 domini regis, et pœnam periurii non evadent quoad
[036] redemptionem, dum tamen infames non efficiantur, secundum quod de



Notes

6. sed, V, OB, MA, MB, MC; se, CE.

7. possint, V, OA, CE, CM, Y.

8-9. tamen, MA, MB; cum, OB.

10. conceditur, OB, MA, MB.

11. revocetur, OB, MB; vocetur, MA; revocatur, OC.

12. nisi, OA, CE, OB, MA, MB, MC.

15. possunt, OB, MA, CM, OC, MG.

13-14. Om., MC, LA.

16. sed, OA, CE, OB, MB, Co, Y; si, MA; om., CM.

17. vel in, V, MB, CM.

18. posuerint, V, OC, CM, MC, LA; posuerit, MG.

19. misericordia, MA, MB, OC, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College