Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 337  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sive iustitiarii sive iuratorum. Committit enim iurator periurium propter
[002] falsum sacramentum, ut si ex certa scientia aliter iuraverit quam res in
[003] veritate se habuerit. Si autem sacramentum fuerit fatuum licet falsum,
[004] tamen non committit periurium licet re vera res aliter se habeat quam
[005] iuraverit, et quia iurat secundum conscientiam eo quod non vadit contra
[006] mentem. Sunt quidam qui falsum dicunt mentiendo, sed22 peierant23 quia24
[007] contra mentem vadunt. Sunt etiam quidam qui falsum dicunt25 iurando
[008] sed non peierant26 eo quod non mentiuntur nec contra mentem vadunt,27
[009] cum credant28 ita esse secundum conscientiam quamvis res se habeat
[010] aliter in veritate. Ut si quis interroget quis fuit ad consilium Londoniæ, et
[011] f.289] respondeat quis quod rex et comes Ricardus ut credit, licet aliter
[012] sit in veritate quod comes ibi non fuerit, talis non mentitur, et licet
[013] iuraverit quod ita sit ut credit, periurium non committit. Item vice versa
[014] dicunt quidam verum et mentiuntur et peierant eo quod contra mentem
[015] vadunt, quia non credunt ita esse sicut dicunt, ut si iudæus dicat Christum
[016] natum ex virgine mentitur, quia contra mentem vadit et non credit ita
[017] esse cum ita sit in veritate, et si iuraverit periurium committit. Eodem
[018] modo potest iurator falsum facere iudicium et fatuum cum iudicare
[019] teneatur per verba in sacramento contenta, quæ talia sunt, quod dicet
[020] veritatem si talis disseisivit talem: et nunc1 videndum erit utrum simpliciter
[021] dicat sine aliqua ratione dicti sui quod talis disseisivit talem vel
[022] quod non disseisivit, quo casu si re vera res aliter se habeat, falsum sequi
[023] poterit iudicium si contra mentem ierit, et fatua pronuntiatio iustitiarii
[024] licet non falsa quia non examinavit. Item eodem modo fatuum poterit
[025] esse iudicium iuratoris si non contra mentem ierit, et similiter fatua
[026] pronutiatio iudicis. Item si dicant quod talis disseisivit talem vel non
[027] disseisivit et ratione dicti sui assignaverint2 narrando veritatem per ordinem,
[028] licet expresse non iudicent, faciunt tamen quod tantundem valet.
[029] Et licet narratio contraria forte sit3 sacramento et dicto præcedenti,
[030] tamen falsum non faciunt sacramentum licet faciunt4 fatuum iudicium,
[031] quia loquuntur secundum conscientiam suam,5 quia falli possunt in
[032] iudiciis sicut ipse iustitiarius. Et si iustitiarius secundum eorum iudicium
[033] pronuntiaverit falsam faciet pronuntiationem. Si autem aliter quam res



Notes

22. sed se, V, MG; sed non, MB, Y (+ non); sed etiam, CM.

23. periurant, MG, CM; periureant, OC; peierat, MC.

24-26. Om., OA, CE, OB, MA, MB, MC.

25. dicant, V, CM.

26. se p., V; non per se iurant, MG.

27. v. sunt etiam quidam qui falsum dicunt iurando sed non peierant eo quod non mentiuntur nec contra mentum vadunt, CE, OB, Y, MA (-- quidam, in respondendo, -- non), MC (dicant).

28. credunt, V, OB, MB, CM; credit, MA.

1. tunc, V, OC, CM; om., MG.

2. assignaverit, OB, MA, MB, OC, CM, MC.

3. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

4. faciant, OC, MG, CM, LA, MC.

5. Om., OC, MG, CM, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College