Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 334  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut cuilibet alterius privatæ personæ, propter servitium et ius merum
[002] quod non poterit ad alium descendere, et sic evanescit homagium sicut
[003] inter alios quoscumque. Si autem ecclesia vel persona nomine ecclesiæ
[004] nihil perceperit nisi nomine elemosinæ, nihil petere poterunt nomine eschætæ,
[005] sed ad eos pertinebit eschæta qui in seisina fuerint de servitio.
[006] Sed esto quod persona qui17 nomine elemosinæ aliquid perceperit se
[007] posuerit in eschætam et per negligentiam veri domini, et sic tenementum
[008] illud sibi ipsi18 appropriaverit vel ad alium ex quacumque causa transtulerit,
[009] tenendum19 de ecclesia et pro certo servitio simul cum elemosina,
[010] quæritur an successor20 eius persona tenementum illud petere possit21
[011] in dominico. Videtur quod sic propter talem ingressum prædecessoris,
[012] quamvis iniuriosum quoad verum dominum, donec ille verus dominus qui
[013] ius habet docuerit tenementum illud esse eschætam suam. Et quid si
[014] uterque petat uno et eodem tempore? Quæritur quis eorum alteri præferri
[015] debeat. Et re vera recurrendum erit prius ad ultimam seisinam prædecessoris
[016] quamvis iniuriosam per assisam, et postea cum persona obtinuerit
[017] per assisam locum habebit breve de ingressu versus eum. Et quid si cum
[018] tenens primo implacitatus fuerit per breve de recto, personam successorem
[019] vocaverit ad warantum? Quæritur an warantizare debeat. Et tunc primo
[020] videndum an sit in seisina de homagio et servitio illius tenentis an non.
[021] Si22 autem sit,23 tunc tenetur ad warantiam saltem suo perpetuo quoad
[022] vixerit, et post mortem suam successor suus habebit actionem non obstante
[023] homagio et servitio facto suo prædecessori. Si autem homagium et
[024] servitium non acceperit, warantizare non tenetur nisi gratis velit ex quo
[025] petiturus est tenementum in dominico. <Si bastardus aliquis quicumque
[026] clericus vel laicus feoffatus fuerit tenendi de ecclesia, et heredem24 non
[027] habuerit de corpore suo nec terram nec tenementum suum alicui assignaverit
[028] in vita sua per modum donationis, et rector ecclesiæ qui post eum
[029] fuerit, cum tenementum petierit in dominico nihil per assisam adquisiverit
[030] nisi tantum servitium, poterit terram illam petere in dominico versus
[031] quemlibet possidentem ut eschætam suam nomine ecclesiæ suæ per tale
[032] breve: Præcipe tali quod iuste etcetera reddat tali rectori tantam terram
[033] cum pertinentiis etcetera quam clamat esse ius ecclesiæ suæ, et quæ ad
[034] prædictam ecclesiam suam reverti debet tamquam eschæta sua, eo quod
[035] talis25 quondam rector prædictæ ecclesiæ suæ per quam prædictus talis
[036] ingressum habuit in terram illam, bastardus fuit et tenuit de prædicta
[037] ecclesia sua et obiit sine herede de se ut dicit. Et nisi fecerit etcetera.>



Notes

17. sic, OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co, MC; quæ, OC, MG, CM, LA.

18. Om., OC, MC, LA.

19. tenendi, MB; tenend. (= um?), MSS. gen.

20. successorum, CE, LA.

21. poterit, V, OB, MA, MB.

23. sic, MC, LA, CM.

22-23. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co.

24. heredes, MG, CM; hered., OC.

25. prædictus t., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College