Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 333  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] communi propter aliquam exceptionem incidentem extra assisam, tunc
[002] fiat sacramentum sic in modum iuratæ, nulla facta mentione de visu facto.

Alia forma in modum iuratæ.


[004] HOC auditis iustitiarii quod veritatem dicam de hoc quod a me requiretis
[005] ex parte domini regis et pro nihilo omittam etcetera. In quo casu oportet
[006] instruere iuratores super quibus dicere debeant veritatem ita: dicetis super
[007] sacramentum vestrum utrum tantum terræ cum pertinentiis in tali villa
[008] sit libera elemosina etcetera. Et secundum hoc fiat irrotulatio4 ita: Iurata5
[009] venit6 recognitura si etcetera. Et secundum veredictum iuratorum procedit
[010] iudicium secundum quod sciverint vel ignoraverint vel dubitaverint.

De pluribus remediis competentibus personæ sicut laico.


[012] SUNT etiam plura remedia que competunt personæ sicut et laico, scilicet
[013] assisa novæ disseisinæ de propria seisina si persona fuerit disseisita. Item
[014] breve de ingressu de seisina sua propria vel alicuius prædecessoris sui.
[015] Item assisa ad recognoscendum utrum etcetera. Hæc omnia competunt
[016] persona sicut et laico. Sunt quædam7 quæ competunt laico et non personæ,
[017] sicut in causa successionis ubi fit8 descensus ab antecessore ad heredem,
[018] quod quidem esse non poterit in persona, ut si laicus petat versus personam
[019] seisinam antecessoris sui, quo casu procedendum erit sicut inter alias
[020] quascumque personas. Item si petat per breve de recto, et tunc aut habet
[021] warantum aut non habet. Si warantum habeat et ei warantizaverit, procedatur
[022] inter warantum et petentem sicut inter alias personas et ad duellum
[023] et ad magnam assisam. Si autem9 warantum non habuerit et in propria
[024] persona respondere voluerit,10 duo habebit remedia propter breve de recto
[025] et unum habere poterit quod elegerit, si tempus probationis permiserit
[026] quod quis testificari possit11 de proprio12 visu et auditu, et tunc ponere se
[027] poterit in iuratam si voluerit utrum terra petita sit libera elemosina etcetera
[028] an laicum feodum, ac si ipse laicus ab initio peteret per assisam. Et
[029] f.287b] propter hoc non vertitur causa proprietatis in causam possessionis
[030] licet utramque13 determinet. Si autem elegerit se defendere per duellum
[031] vel14 magnam assisam de necessitate, cum non possit aliquis loqui de
[032] proprio visu vel15 auditu propter tempus longissimum, bene licebit ei
[033] propter necessitatem cum per assisam non possit, si potestas ordinaria et
[034] consensus patronorum permiserint.16 Si quis autem tenuerit de ecclesia
[035] aliquam terram in liberam elemosinam pro servitio, si contingat talem
[036] feloniam facere vel mori sine herede, tenementum illud erit eschæta ecclesiæ



Notes

4. in rotulo, OB, MA, CM.

5-6. iuratores veniunt, OC, CM (ven.); iur. ven., MSS. gen.

7. Om., OB, MA, MB.

8. sit, OC; om., CE.

9. Om., MC, LA.

10. noluerit, OB, MB, CE.

11. poterit, V, OC, CM.

12. suo proprio, OB, MA, MB, CM, CE, Y.

13. utrumque, MG; utmque., OC, CM; utram, OA.

14. vel per, V, MA, MG.

15. et, V, OB, MA, MB, Y.

16. permiserit, OB, MA, MB, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College