Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 332  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] seisina cuius personæ petatur terra in dominico per16 assisam, et refert
[002] qualiter fuit17 seisitus, utrum videlicet in dominico18 vel in servitio. Item
[003] qualiter, utrum videlicet terra data fuerit ecclesiæ parochiali in liberam
[004] elemosinam tenenda in dominico vel tantum servitium.19 Item utrum sic
[005] data sit feoffato quod omnino tenere debeat de ecclesia, vel quod data sit
[006] ecclesiæ sub tali condicione quod ecclesia faciat feoffamentum tenendi de
[007] ecclesia, et secundum hoc peti poterit servitium tantum vel tenementum
[008] in dominico. Si autem cum quis ita feoffatus fuerit sibi et heredibus suis
[009] tenendi20 de suo feoffatore, et pro habenda warantia et tuitione de ecclesia
[010] aliquem annuum21 redditum dederit ecclesiæ, hoc non debet dici servitium
[011] immo quædam præstatio nomine elemosinæ. In quo casu nihil amplius
[012] peti poterit nec nomine eschætæ nec alia ratione, et secundum prædictam
[013] distinctionem de facili perpendi poterit utrum persona iustam causam
[014] habeat petendi in dominico vel certum22 servitium. Item videndum erit a
[015] quo terra sic data fuit ecclesiæ, scilicet ab eo qui23 ius habet an ab alio24 qui
[016] ius non habet: in quo casu vocari poterit warantus secundum quod fit in
[017] aliis placitiis et assisis, et si warantus defaltam fecerit, procedatur ut supra
[018] de waranto vocato in assisa mortis antecessoris. Inter alias25 exceptiones et
[019] responsiones ex præmissis elici possunt exceptiones et replicationes si
[020] f.287] partes voluerint. Si autem nec26 sit warantus nec exceptio quæ
[021] præponatur,1 præsentibus in iudicio partibus et iuratoribus procedat assisa
[022] in modum assisæ secundum quosdam, facta tamen expressione tenementi
[023] petiti propter visum quem iuratores inde faciunt secundum quod fit in
[024] aliis assisis supra dictis.

Forma sacramenti in assisa ista.


[026] FORMA sacramenti secundum modum istum: Hoc auditis iustitiarii quod
[027] veritatem dicam de assisa ista et de una virgata terræ cum pertinentiis
[028] unde visum feci per præceptum domini regis, utrum videlicet prædicta
[029] terra cum pertinentiis sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam talem
[030] unde talis est persona an laicum feodum talis, vel vice versa secundum
[031] quod persona assisam arramiaverit vel laicus, et pro nihilo omittam etcetera.
[032] Et secundum istam formam sacramenti cum assisa capta fuerit in
[033] modum assisæ sequatur irrotulatio2 talis: Assisa venit recognitura utrum
[034] etcetera. Si autem capiatur in modum iuratæ cum assisa ista in se contineat
[035] possessionem et ius, vel3 cum partes se posuerint in iuratam de consensu



Notes

16-18. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

17. fuerit, LA, MC.

19. per s., V, MG.

20. sic, MB, MG; tenendum, OB; tenend., MSS. gen.

21. annum, OA, CE; om., LA, MC.

22. tantum, OC, MG, CM, LA.

23. quod, CE, MC.

24. eo, OB, MB; om., MA.

25. a. autem, OC, MG, CM, LA, MC.

26. non, V, MG; om., CM.

1. proponatur, MA, MB, CM.

2. in rotulo, OB, MA, OC, MG, CM, MB (rotulatio).

3. et, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College