Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 331  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ipsius talis de tali villa an libera elemosina pertinens ad ecclesiam talem11
[002] de tali villa. Et interim terram illam videant, et nomina eorum imbreviari
[003] facias. Et summone per bonos summonitores prædictum talem qui
[004] terram illam tenet quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. Et
[005] habeas ibi summonitores et hoc breve. Teste etcetera. Summonitus autem
[006] si ad diem sibi datum non venerit nec se essoniaverit, tunc resummoneatur
[007] quod sit ad alium diem ut supra in assisa mortis antecessoris
[008] plenius. Si vero comparuerit multipliciter respondere poterit contra assisam.
[009] Imprimis si error fuerit in impetratione ut supra. Item quod ecclesia
[010] talis numquam fuit inde12 in seisina aliqua si clericus petat. Eodem modo
[011] respondere poterit clericus contra laicum si laicus petat de seisina sua
[012] propria vel alicuius antecessoris sui, cum sine seisina petere non possit.
[013] Item dicere poterit quod numquam fuit in seisina in dominico nisi tantum
[014] f.286b] de servitio. Item ad hoc quod dicit libera elemosina, videndum
[015] erit quæ et qualis sit ad hoc quod procedat assisa et utrum terra datum
[016] sit ecclesiis parochialibus vel aliis supra dictis. Et si ecclesiis parochialibus,
[017] utrum sit libera vel magis libera secundum quod data fuerit in dotem
[018] tempore dedicationis vel alio tempore, et in quibus13 locum habebit assisa.
[019] Et vocari poterit warantus tam a clerico quam a laico, et fiat per omnia ut
[020] supra de waranto vocato, ut supra de assisa mortis antecessoris. Si autem
[021] terra data fuerit ecclesiis cathedralibus vel conventualibus non iacebit
[022] assisa quamvis in liberam, puram et perpetuam elemosinam. Ut de termino
[023] Paschæ anno regis Henrici quinto decimo de correctione erroris
[024] Roberti de Lexyngtone in itinere suo in comitatu Sussexiæ de priore de
[025] Lewes et Gilberto de Aquila. Et quamvis huiusmodi terræ dentur in
[026] liberam elemosinam, non solum dantur ecclesiis sed personis tenendæ in
[027] baronia, secundum quod videri poterit per modum donationis cum dicitur,
[028] Talis dedit et concessit deo et ecclesiæ tali et tali priori et monachis ibidem
[029] deo servientibus, vel tali epicopo et14 successoribus suis, talem terram in
[030] liberam, puram et perpetuam elemosinam etcetera. Talibus quidem competunt
[031] omnia remedia quæ laico competerent, ut si in possessione extiterint
[032] et fuerint eiecti de seisina sua propria, assisa novæ disseisinæ. De seisina
[033] vero prædecessorum suorum breve de ingressu et breve de recto. Et cum
[034] habeant tales personæ omnia remedia generaliter quæ quidem laicus
[035] haberet, non habebunt recursum ad singulare beneficium quod introductum
[036] est in favorem alicuius singularis personæ terram petentis nomine
[037] ecclesiæ suæ, et quæ nihil clamare poterit nisi nomine ecclesiæ suæ, quia
[038] in15 ecclesiis parochialibus non fit donatio personæ sed ecclesiæ, et secundum
[039] quod perpendi poterit per modum donationis. Item videndum erit de



Notes

11. talis, MB; ipsius talis, MG; tal., MSS. var.

12. Om., OC, MG.

13. q. casibus MC, LA, MG, CM.

14. Om., MSS. gen.

15. Om., LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College