[001] priorum, alia parochialis sicut ecclesiarum rectorum. Et ideo videndum [002] quibus ex prædictis competat27 assisa. Et sciendum quod tantum rectoribus [003] ecclesiarum parochialium qui instituti sunt per episcopos et28 ordinarios [004] ut personæ. Item dici possunt rectores sicut29 sunt canonici de ecclesiis [005] præbendatis. Item dici possunt rectores30 vel quasi abbates, priores et [006] alii qui habent ecclesias in proprios usus. Et hoc intellegendum est tam [007] f.286] de illis qui medietatem habent alicuius ecclesiæ quæ dividitur in [008] duas partes ratione duorum feodorum et duorum patronorum, quia quilibet [009] per se, si iura et res habeant separatas per se et sine alio, placitare [010] poterit et implacitari. Si autem sit aliqua res quæ2 sit3 vel esse debeat inter [011] eos aliud erit. Ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Leycestriæ [012] circa medium rotuli, et de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici [013] quinto de Gerado de Huwelle et Ricardo rectore medietatis ecclesiæ de [014] Claypol. Vicario autem numquam competit assisa per se. Sed refert qualiter [015] quis sit vicarius, ut si quis aliquam parvam pensionem solverit annuatim4 [016] alicui domui religiosæ, sive hoc faciat nomine pensionis vel nomine [017] simplicis beneficii, non propter hoc remanebit assisa in persona vicarii. [018] Sed si hoc solvat privatæ personæ nomine pensionis, non competit5 assisa [019] vicario sed personæ. Aliquando tamen competit assisa utrique tam vicario [020] quam personæ simul: ut de ultimo6 itinere Martini de Pateshilla in comitatu [021] Suffolciæ, assisa utrum una acra terræ. Item licet aliquando ecclesia [022] divisa sit inter duos, sive bona habeant communia sive separata, dum [023] tamen unicum habeant7 advocatum, nullus ipsorum sine alio placitare [024] poterit vel implacitari. Ut de eodem itinere Martini de Pateshilla in [025] comitatu Suffolciæ anno regis Henrici duodecimo de libertate Eliensi inter [026] Thomam personam de Framesdune8 et Robertum filium Ailrici. Forma [027] vero brevis talis est.
Forma brevis.
[029] REX vicecomiti salutem. Si talis persona talis9 ecclesiæ fecerit te securum [030] etcetera, tunc summone per bonos summonitores duodecim liberos et [031] legales homines de visneto tali quod sint coram iustitiariis nostris ad [032] primam assisam etcetera, parati sacramento recognoscere utrum tantum [033] terræ cum pertinentiis in tali villa sit libera elemosina pertinens ad ecclesiam [034] ipsius talis de tali villa an laicum feodum talis. Et hoc si pro [035] rectore. Si autem10 pro laico tunc sic: si talis laicus scilicet etcetera ut [036] supra, utrum tantum terræ cum pertinentiis in tali villa sit laicum feodum