Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 329  Next    

Go to Volume:      Page:    




DE ASSISA UTRUM


De assisa ad recognoscendum utrum tenementum sit libera elemosina.


[003] f.285b] EST inter alias assisas quædam assisa quæ multum habet possessionis
[004] et iuris quia utrumque terminat, possessionem
[005] scilicet et ius, nec ulterius quæritur de iure post talem assisam sive faciat
[006] pro petente sive pro tenente, quamvis aliquando si iuratores male iuraverint
[007] agi possit de periurio et de convictione. <Inter eos inter quos capitur
[008] assisa. Ius autem aliorum qui maius ius habent non determinat, quia agi
[009] poterit iterum de iure mero, quamvis prius actum sit de iure simulato:
[010] sicut fuit coram rege apud Wodestoke de rectore ecclesiæ beatæ Mariæ
[011] Oxoniæ successore Willelmi Hardel, ut infra dicetur et ponetur casus.>
[012] Per assisam istam recognoscitur utrum tenementum de quo agitur laicum
[013] sit feodum tenentis vel libera elemosina pertinens ad ecclesiam alicuius
[014] rectoris, sive petens laicus sit sive clericus, quia in utriusque persona
[015] locum habere debeat, sicut primo fuit observatum tempore Martini de
[016] Pateshilla, et postea ab eodem prohibitum, et quod locum non haberet
[017] nisi tantum in persona rectoris cui17 nullum aliud competiit18 remedium
[018] nec breve nisi agere posset de seisina sua propria. Laico vero competere
[019] possent omnia alia remedia, breve de nova disseisina, mortis antecessoris,
[020] de ingressu et19 de recto.20 Sed cum restringendæ sint21 lites potius quam
[021] laxandæ ut vitentur22 duella et magnæ assisæ et placitum maturius terminetur,
[022] obtinet hodie quod breve istud et assisa locum teneat in persona
[023] utriusque, tam laici quam rectoris, secundum quod olim fuit observatum.
[024] Ut de itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in23 comitatu24
[025] Wigorniæ, assisa utrum25 unum mesuagium: et quod locum non haberet
[026] postea nisi tantum in persona rectoris, secundum quod inveniri poterit
[027] in ultimo itinere Martini de Pateshilla anno regis Henrici duodecimo
[028] comitatu Suffolciæ de Roberto de Bedintona26 et Willelmo de Valle, et ubi
[029] Robertus cognovit quod numquam fuit in seisina terræ petitæ. Et videndum
[030] est imprimis quibus rectoribus et quarum ecclesiarum et de quibus
[031] tenementis locum habeat assisa, et de qua libera elemosina. Quia ecclesiarum
[032] alia cathedralis sicut episcoporum, alia regularis sicut abbatum et



Notes

17. cum, OB, MA, MB.

18. competit, V, MG, CM.

21. sunt, V, MA, CM, MC.

19-20. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

22. videtur, OB, MA, MB; videntur, MG.

23. Om., MA.

23-24. Om., OB, MB.

23-24. Om., OB, MB.

25. Om., OB, MA, MB.

26. Bedigton., Benigton., Betington., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College