Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 32  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] plures. Si quis ex talibus participibus unum de participibus suis disseisiverit,
[002] idem habebit assisam versus participes suos tenendum in communi.
[003] Si autem duos, quilibet habebit assisam suam per se quia diversæ sunt
[004] disseisinæ. Et idem erit de pluribus in causa possessionis adquirendæ ante
[005] partitionem hereditatis cum semel fuerit adquisita, et sunt ibi diversa iura
[006] licet de re incerta. In adquirenda vero seisina alicuius antecessoris in causa
[007] proprietatis, ubi12 diversæ sunt13 personæ et diversa capita sed tamen
[008] quasi unus heres propter ius quod eis competit, nullus potest sine alio
[009] petere seisinam antecessoris propinquam vel remotam, cum sint omnes
[010] quasi unus heres propter unicum ius. Cum autem semel adita fuerit hereditas
[011] et adquisita, sive divisa fuerit inter capita sive non, nullus sine alio
[012] respondebit in causa proprietatis de seisina antecessoris, nec etiam in causa
[013] possessionis in assisa mortis antecessoris, ut14 infra.15 De seisina vero
[014] propria, si eiectus fuerit particeps unus vel plures a participe vel a16 particip-
[015] fb="167"> ibus vel etiam ab extraneis personis, quilibet habebit remedium
[016] per assisam per se sine participe, quia plures sunt ibi disseisinæ. Et vice
[017] versa, si unus vel plures coheredes disseisinam fecerint coheredibus uni
[018] vel pluribus sive extraneis uni vel pluribus, quilibet de facto suo et de
[019] iniuria sua per se respondebit, quia pœna suos tenere debet auctores. Ante
[020] vero aditionem hereditatis coniunctum est ius et seisina antecessoris, et ita
[021] coniunctim ab omnibus peti debet, qui coniuncti sunt quasi unus heres.
[022] Cum autem adita fuerit, incipit vel adhuc manet esse ius unum coniunctum
[023] et seisina diversa, sed communis quousque fuerit partita. Et ideo nullus
[024] sine alio respondebit alicui qui seisinam petat vel ius alicuius17 antecessoris
[025] sui, nec in causa proprietatis nec in causa possessionis per assisam mortis
[026] antecessoris,18 cum omnia sint eis19 communia, proprietas scilicet et possessio.
[027] Si autem extraneus petat de seisina sua propria in causa disseisinæ
[028] et spoliationis, si omnes disseisinam fecerint, omnes tenentur et cadunt in
[029] assisam. Si autem quidam illorum et non omnes, illi tenentur qui fecerunt20
[030] et non alii. Et idem erit si unus tantum, et ipse solus incidit in assisam et in
[031] pœnam et non alii. Sed esto quod disseisitus versus talem semel recuperaverit
[032] per assisam sive tenementum sive pasturam, et alius particeps a
[033] primo disseisitore illum iterum eiciat de eadem re, et ipse disseisitus iterum
[034] super illam assisam portet: quæro an debeat procedere. Videtur quod sic
[035] prima facie, quia licet eadem sit res diversæ sunt personæ, sed re vera non
[036] est capienda, quia sic esset capere assisam super assisam, et hac ratione,
[037] quia bene posset contingere quod ultima assisa posset esse contraria primæ,
[038] et per ultimam assisam posset adnihilari quod rite actum esset per primam.
[039] Et ita possunt21 esse iudicia in pendenti et esse in incerto, quod esse non



Notes

12. nisi, LA, MC.

13. sint, LA, MC.

14-15. Om., OA, CE, Co.

16. Om., OB, MA, MB, CM, CE, Co.

17. Om., OB, MA, MB, CM, CE.

18. Om., OB, OC, LA.

19. ei, LA, MA, Y.

20. fecerint, V, OC, MG, CM.

21. possent, OB, MG, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College