[001] pertinentem ad3 tenementum suum de4 tali villa, et de qua prædictus talis [002] antecessor suus fuit seisitus ut de feodo die quo obiit ut dicitur. Et idem [003] dici poterit de quolibet rectore et de5 quolibet successore. Et habeas ibi [004] etcetera. Teste etcetera.
Si damna veniant in iudicium in assisa mortis antecessoris.
[006] CUM autem petens per assisam recuperaverit, videndum erit an6 damna [007] veniant in iudicium in assisa mortis antecessoris. Re vera hucusque venire [008] non consueverunt, sed ad reprimendam7 malitiam capitalium dominorum [009] bonum est quod veniant propter vastum et destructionem. Sed videndum [010] utrum dominus capitalis vastum fecerit et destructionem vel alius qui se [011] intruserit, vel titulum habuerit et warantum. Si autem dominus capitalis, [012] tunc refert utrum tempore quo tenens suus et heres fuerit infra ætatem in8 [013] custodia sua, vel plenæ ætatis cum dominus9 se in seisinam posuerit ut10 [014] habeat primam seisinam. Si autem talis11 fuerit infra ætatem et sit12 aliquis [015] parens vel amicus qui de vasto sequatur pro minore, et de vasto constiterit [016] per inquisitionem vel per visum, dominus vastum emendabit sic quod [017] damna restituet sive vastum fecerit ante prohibitionem sive post, et custodiam [018] amittet per iudicium ad minus ea vice. Ut inter placita quæ sequebantur [019] regem coram Willelmo de Ralegha comitatu13 Huntingdoniæ de [020] Iohanne Daco et filia Radulfi de Bray. Si autem heres14 sit plenæ ætatis et [021] in seisina et dominus capitalis se ponat in seisinam cum eo ratione primæ [022] seisinæ, si tunc faciat vastum et destructionem, competit heredi assisa [023] novæ disseisinæ licet a tenemento non expellatur, saltem ut pacem habeat [024] et libere teneat, recuperare poterit per assisam cum restitutione damnorum. [025] Simplex enim seisina conceditur domino ut ad dominum recognoscatur, [026] et nullum vastum nec destructio. Si autem capitalis dominus vacuam [027] invenerit possessionem, et cum se posuerit in seisinam verum heredem non [028] cognoscat ad heredem per malitiam ut destructionis et vasti faciendi [029] liberiorem habeat facultatem, si vastum fecerit, et heres sibi15 per assisam [030] perquisiverit, dominus capitalis damna restituet cum ipsa re, cum magis [031] delinquat quam si vastum faceret16 dum heres esset infra ætatem. Si [032] autem capitalis dominus cum in seisina fuerit nomine heredis aliquo [033] prædictorum modorum alium feoffaverit, sive heres sibi perquisiverit per [034] assisam novæ disseisinæ vel mortis antecessoris, semper venient damna in [035] restitutionem cum ipsa re prædictis rationibus.