[002] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione permittat [003] B. rectorem talis ecclesiæ habere communam pasturæ22 suæ23 in terra sua [004] de tali villa, de qua B.24 prædecessor suus quondam rector eiusdem ecclesiæ [005] fuit seisitus tamquam pertinente ad ecclesiam suam talem die quo obiit ut [006] dicit. Et nisi fecerit, summone etcetera ut supra. Illud25 idem breve locum [007] habere posset ut videtur in personis omnium aliorum qui petere possunt [008] terras, tenementa et iura nomine ecclesiæ suæ, de26 quibus prædecessores [009] sui obierint seisiti ut de iure ecclesiæ suæ,27 ut archiepiscopi, episcopi, [010] abbates, priores, canonici de ecclesiis præbendatis et alii ecclesiarum [011] rectores, nec scio rationem quare non cum ubique sit eadem ratio. Ad diem [012] vero summonitionis poterit se deforcians essoniare si voluerit. Si autem [013] defaltam fecerit secundum quosdam procedendum erit propter defaltam, [014] ut capiatur pastura in manum domini regis ac si actio esset realis, quod [015] quidem esse non deberet ut videtur cum actio potius sit personalis quam [016] realis, et ita potius locum habeat attachiamentum quam captio. Sed sive [017] sic sive sic, qualiter procedi debeat inferius satis apparebit. Sed qualitercumque [018] procedatur per hoc breve non pervenitur ad causam proprietatis, [019] cum tantum28 locum habeat in causa possessionis, sicut superius videri [020] poterit paulo ante. Et ad hoc breve responderi poterit multipliciter sicut [021] ad assisam mortis antecessoris, et terminari poterit per iuratam et inquisitionem [022] secundum proposita et obiecta. Est etiam29 aliud breve formatum [023] ad querelam quod aliquantulum et in parte sapit naturam brevis mortis [024] antecessoris et30 in parte novæ disseisinæ, et quod extra comitatum terminari [025] poterit sine præiudicio communis libertatis, quod tale est.
Aliud breve formatum quod sapit naturam mortis antecessoris et in parte novæ disseisinæ.
[027] SI A. filius B. fecerit te securum etcetera, tunc summone per bonos summonitores [028] C. quod sit etcetera ad ostendendum quo waranto se tenet in [029] tanta terra cum pertinentiis in tali villa quam prædictus B. pater ipsius A. [030] cuius heres ipse est in curia nostra etcetera, nuper recuperavit versus [031] eundem C. per assisam novæ disseisinæ inde ibi inter eos captam, et de qua [032] f.285] prædictus B. fuit seisitus ut de feodo die quo obiit, ut dicitur. Et [033] illud idem esse1 poterit de communa pasturæ sic: ad ostendendum quare [034] non permittit talem habere communam pasturæ suæ in terra sua de2 tali [035] villa, quam talis antecessor suus cuius heres ipse est nuper in curia nostra [036] etcetera, recuperavit versus talem per assisam novæ disseisinæ tamquam