Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 326  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] faciat de iure et de9 tempore regis et de expletiis captis non valebit. Et
[002] unde videtur manifeste quod ius proprietatis stare non possit sine usu10 et11
[003] expletiis, sicut poterit ius possessionis ut prædictum est. Relinquitur ergo
[004] quod nulla istarum actionum vertitur in aliam per narrationem. In iure
[005] autem proprietatis vertitur quandoque breve de ingressu in breve de recto
[006] propter longissimum ingressum de necessitate, quia12 non poterit quis
[007] probare ingressum de visu proprio et auditu. Et vice versa vertitur breve
[008] de recto quandoque in breve de ingressu, sed non nisi de voluntate tenentis,
[009] cum tempus hoc permiserit quod probari possit ingressus de visu
[010] alicuius et auditu, secundum quod inferius dicetur plenius de ingressibus.

Breve de seisina antecessoris qui obiit de communa pasturæ seisitus.


[012] SI quis moriatur seisitus de aliqua communa pasturæ ut de feodo et pertinente
[013] ad liberum tenementum suum ex fundo alieno, seisinam suam
[014] quam habuit die quo obiit transmittit ad heredes suos. Et si13 heres cum in
[015] seisina fuerit uti prohibeatur, non14 competit ei assisa mortis antecessoris
[016] cum sit quasi in possessione iuris licet uti prohibeatur,15 et16 pro eo quod
[017] uti prohibitus est de beneficio principis subvenitur ei per breve quod tale
[018] est, per iuratam et non per modum assisæ. Forma brevis talis est.

Forma brevis ubi quis moritur seisitus de communa pasturæ si seisina deforcietur heredi, et de consanguinitate.


[020] REX vicecomiti salutem. Præcipe tali quod iuste et sine dilatione permittat
[021] f.284b] talem habere communam pasturæ suæ in terra sua te tali villa de
[022] qua talis pater vel mater, frater vel soror, avunculus vel amita, vel etiam
[023] antecessor avus vel proavus etcetera vel consanguineus vel consanguinea,
[024] qui omnes dici possunt antecessores merito eo quod heredem17 antecedunt
[025] in iure possessorio. Et unde18 prædictus talis cuius heres ipse vel ipsa est19
[026] fuit seisitus vel seisita tamquam pertinente ad liberum tenementum suum
[027] in eadem villa vel in alia, die quo obiit ut20 dicit.21 Et nisi fecerit et idem
[028] talis fecerit te securum etcetera, tunc summone per bonos summonitores
[029] præfatum talem quod sit coram iustitiariis nostris ad primam assisam
[030] cum in partes illas venerint, ostensurus quare non fecerit. Et habeas ibi
[031] summonitores et hoc breve. Quod autem dictum est de herede dici poterit
[032] de successore alicuius, sicut de rectore alicuius ecclesiæ cuius prædecessor
[033] obiit seisitus de aliqua communa pasturæ tamquam pertinente ad ecclesiam
[034] suam. Forma brevis talis est.



Notes

9. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

10. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co.

11. Om., OB, MA, MB, CE, Y, Co.

12. Om., OB, MA, MB; et quia, OC, MG.

13. Om., OC, MG.

14-15. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

16. Om., OC, MG.

17. omnes heredes, MC, LA; heredes, OC; hereditatem, MG.

18. unde etc., MC, LA, CM.

19. Om., MC, LA.

20-21. etc., OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College