[001] breve de recto sicut potest breve de ingressu in breve de recto vel e converso.21 [002] Ut si dicat petens per breve de consanguinitate in narratione [003] descensus, et unde talis antecessor suus obiit seisitus in dominico suo ut de [004] feodo, et postea adiciat, et de iure. Videtur et verum est quod sic transeat [005] de possessione in proprietatem, per hoc enim quod dicit quod talis obiit [006] seisitus in dominico suo ut de feodo deducit in iudicium totum ius possessionis. [007] Et de hoc quod addit et22 de iure, deducit in iudicium ius proprietatis, [008] et sic per consequens duo iura, possessionis videlicet et proprietatis, [009] scilicet ius duplicatum quod dicitur dreit dreit. Sed quia breve de [010] consanguinitate nihil determinare potest nisi ius possessorium, et petens in [011] narratione sua ulterius procedit ad ius merum ad quod consanguinitas se [012] non extendit non magis quam assisa mortis antecessoris, per hoc recedit de [013] brevi suo et cadit breve, et non erit recurrendum postea nisi ad breve de [014] recto. Numquam enim vertitur causa possessionis in causam proprietatis [015] per narrationem ex parte petentis ut hic, nec e converso. Poterit enim quis [016] habere liberum tenementum sine usu et expletiis. Et unde si quis eiectus [017] f.284] fuerit de tali seisina et1 per assisam novæ disseisinæ petat restitui, [018] nihil aliud dicit in intentione sua nisi quod disseisitus est de libero tenemento [019] suo. Eodem modo si seisinam petat antecessoris per assisam mortis,2 [020] nihil aliud dicet3 nisi quod antecessor suus fuit seisitus in dominico suo ut [021] de feodo die quo obiit. Et unde si mentionem faceret de expletiis captis et [022] de iure mero, sic dicendo ad assisam novæ disseisinæ, de libero tenemento [023] meo unde fui seisitus ut de libero tenemento ut de iure capiendo expletia ad [024] valentiam etcetera, vel in assisa mortis antecessoris sic dicendo, in dominico [025] suo ut de feodo et iure capiendo expletia ad4 valentiam5 etcetera, sic caderet [026] breve propter ius merum ut supra dictum est. Et unde videtur manifeste [027] quod ius possessorium stare possit sine usu et expletiis, quæ tamen6 si [028] intervenerint prodesse poterunt et non nocere cum præbeant vestimenta [029] possessioni et ius possessorium declarent. Et vice versa breve de recto [030] numquam vertitur per narrationem ad breve prædictum super possessione. [031] In hoc enim proprietas et possessio nihil habent commune. Si quis enim [032] semel cum effectu agere inceperit per breve de recto super ipso iure, [033] numquam redire poterit ad aliquam7 actionem super ipsa possessione, vel [034] si in narratione sua aliquem articulum omittat qui locum habeat super [035] ipso iure, ut si dicat tantum in narratione sua, et unde talis antecessor fuit [036] seisitus in dominico, vel si loquatur de seisina propria et dicat, et unde [037] seisitus fui8 ut de libero tenemento vel in dominico ut de feodo, nisi mentionem