Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 324  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Responderi poterit ad hoc a petente quod tenens non est in seisina ut
[002] heres communis antecessoris, sed ex causa donationis a communi antecessore
[003] vel alio, et quod donatio minus sufficiens est quia talis numquam
[004] seisinam habuit in vita donatoris, sed quod donator obiit inde seisitus ut
[005] de feodo: et per hoc tenebit breve et cadet9 assisa, sed vertetur in iuratam
[006] ad inquirendum de feoffamento et seisina. Item responderi poterit quod
[007] ille qui in seisina est non est coheres sed extraneus licet filius legitimus,
[008] propter coartationem heredum, quia terra data fuit in maritagium cum
[009] f.283b] matre petentis tali viro et heredibus eorum communibus, et ille
[010] qui tenet est de altero viro licet de eadem matre, et coheres esse non
[011] poterit nec propinquus nec remotus propter coartationem heredum. Sed10
[012] si11 sic dicatur quod tenens bastardus sit vel villanus ita quod heres esse
[013] non possit, ibi cadit consanguinitas sicut caderet assisa quia talis obiectio
[014] pertinet ad ius. Et unde12 si ille cui obicitur bastardia se probare possit13
[015] legitimum, vel ille cui servitus obicitur probare se possit liberum, per hoc
[016] terminabitur negotium tam super iure quam super proprietate, quod
[017] quidem fieri non poterit per breve de consanguinitate non magis quam per
[018] assisam, quod non est in casibus præcedentibus. <Quia si quis in causa
[019] possessionis se probaverit legitimum vel liberum, non propter hoc se
[020] probat heredem propinquiorem, et ideo recurrendum erit ad breve de
[021] recto cum hoc tangat ius merum.> Item dicere14 poterit15 quod antecessor
[022] non obiit seisitus ut de feodo, vel si obiit seisitus ut de feodo, tamen ille
[023] qui petit per breve de consanguinitate non est in tali gradu vel linea quod
[024] aliquid ei descendere possit ratione alicuius propinquitatis, quia ex fratre
[025] talis antecessoris postnato. Et16 ut breviter concludatur, omnes fere exceptiones
[026] quæ competunt contra assisam mortis antecessoris competunt
[027] contra breve de consanguinitate cum sapiat naturam assisæ. Item per
[028] breve de consanguinitate possunt plures petere sicut unus et contra plures
[029] sicut contra unum, sicut in assisa. Item poterit assisa coniungi cum consanguinitate
[030] et per unicum breve terminari: ut si soror petat de morte et
[031] seisina patris vel matris, et nepos vel neptis ex sorore vel ulterius peteret
[032] de morti avi vel proavi vel ulterius. Ut si dicatur, si pater A. vel mater B.
[033] et avus vel avia, proavus vel proavia C., cuius heredes ipsi B. et C. sunt,
[034] fuit seisitus in dominico suo17 ut de feodo etcetera: forma brevis ut superius
[035] in principio. Et qualiter per hoc breve procedendum18 sit et qualiter contra
[036] breve19 excipiendum, satis ex præmissis sumi poterit exemplum. Item
[037] videndum an breve de consanguinitate verti20 possit per narrationem in



Notes

9. cadit, OC, MG; om., CM.

10. Om., OC, MG, CM.

11. Om., OA, CE, OB, MA, MB.

12. Om., OB, MA, MB.

13. posset esse, MC, LA.

14. docere, OC, MG.

15. possit, V, MC, LA.

16. Om., OB, MA, MB.

17. Om., OB, MA, MB.

18-19. Om., OB, MA, MB.

20. uti, CE, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College