[001] cum herede propinquiore, scilicet ubi duo fratres postnati vivente [002] primogenito unus petat versus alium per assisam. Et sciendum quod [003] assisa non procedit inter eos duplici ratione, tum quia quilibet eorum [004] f.283] paritatem habet iuris in possessione, tum quia frater antenatus [005] qui habet ius merum propinquior est heres, nec potest aliquis esse heres [006] propinquior nisi ille ad quem ius merum descendit, sive sit unus sive plures. [007] Nec erit in personis heredum propinquiorum recurrendum ad breve de [008] recto, quia ad nullum ipsorum descendit ius merum, et cum in persona1 [009] eorum non habeat locum assisa, ita nec consanguinitas nec in personis [010] heredum ex illis provenientium. Item cum locum non habeat inter propinquos, [011] locum non habebit inter propinquum et remotum sive remotissimum, [012] nec2 ergo consanguinitas. Contra extraneas3 personas possunt consanguinei [013] petere per assisam de seisina antecessorum suorum, et in gradibus ad [014] quos assisa mortis antecessoris se non extendit, petere possunt per breve [015] de consanguinitate quatenus tempus permiserit et probatio ut prædictum [016] est. Sed esto quod cum coniuncta persona, frater medius vel postnatus, in [017] seisina fuerit hereditatis a communi stipite descendentis, et totam vel eius [018] partem transferat ad extraneum, et frater antenatus et propinquior assisam [019] portaverit super tenentem, et ille warantum vocaverit fratrem postnatum [020] et ipse warantizaverit, videtur prima facie quod cadere debeat [021] assisa quasi pervenerit ad eum casum sicut inter fratrem antenatum [022] heredem propinquiorem et postnatum heredem propinquum, et quod [023] procedi debeat per breve de recto ac si assisa venisset super fratrem postnatum [024] et qui inventus esset in seisina. Sed esto quod cum frater postnatus [025] vel consanguineus vocetur ad warantum defaltam faciat, nonne erit assisa [026] capienda per defaltam in persona tenentis? Immo. Et eodem modo cum [027] warantizatum fuerit si tenens defendi non possit in seisina petens de [028] seisina tenentis recuperabit et tenens excambium de waranto. Sed re vera [029] secundum quosdam non cadit assisa quia tenens, licet ei4 warantizatum sit, [030] non recedit a seisina sed warantum eum defendere tenetur in seisina sua, [031] et ideo a tenente non est translata seisina. Et ideo procedit assisa nisi [032] warantus respondere possit ad assisam et docere quare procedere non [033] debeat. Fit tamen contrarium quandoque.
De exceptionibus contra breve de consanguinitate.
[035] CONTRA breve de consanguinitate in suo casu responderi poterit et excipi [036] sicut contra assisam mortis antecessoris, ut si excipiatur quod breve de [037] consanguinitate non iacet5 quia6 sunt coheredes et quod hereditas descendat [038] ex7 uno stipite, et quod consanguinitas non iacet8 magis quam assisa.