Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 321  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] antenatus postnatum recenter eiecerit, non recuperabit6 propter seisinam
[002] tenementi.7 Si autem ipsum statim eicere non possit et recenter, faciat rem
[003] contentiosam per interpellationem vel impetrationem diligentem, et sic
[004] numquam habebit postnatus pacificam seisinam et sic numquam liberum
[005] tenementum et per consequens nullam seisinam. Sic8 ergo non competit9 ei
[006] exceptio paritatis cum non sit in seisina nisi nuda pedum positione. Et
[007] unde in hoc casu bene iacebit inter antenatum et postnatum assisa mortis
[008] antecessoris, sicut contra quemlibet extraneum. Et unde cum talis postnatus
[009] donationem fecerit de communi hereditate et vocatus fuerit ad
[010] warantum per feoffamentum, videndum erit qualem frater postnatus ante
[011] donationem habuerit10 seisinam, secundum quod superius dictum est, et
[012] secundum hoc11 cum12 warantizaverit, procedet assisa versus fratrem postnatum
[013] qui warantizavit vel remanebit quod locum habeat breve de recto,
[014] quia pervenit in eum casum etcetera nec poterit aliquis dare nisi ille qui
[015] seisinam habuerit.> <Cum frater postnatus in possessione fuerit hereditatis
[016] paternæ13 et ita quod sine iudicio eici non possit et feoffaverit inde
[017] aliquem, et cum frater antenatus assisam mortis antecessoris portaverit
[018] super feoffatum, qui feoffatorem suum videlicet fratrem postnatum vocaverit
[019] inde ad warantum, et qui ei warantizaverit, et postea respondeat ad
[020] assisam quod assisa mortis antecessoris non iacet inter ipsum et fratrem
[021] antenatum propter paritatem iuris possessorii, sed dicat quod non iacet
[022] inter eos assisa nisi tantum breve de recto, contentio est inter maiores
[023] utrum procedere debeat assisa vel non. Dicunt enim quidam quod assisa
[024] procedere non debet propter paritatem iuris non magis quam procederet si
[025] alium numquam feoffaret, cum ipse postnatus per warantiam effectus sit
[026] quasi tenens et dominus rei, et quod procedendum est per breve de recto
[027] ubi nec duellum nec magna assisa nisi tantum narratio super descensu et
[028] ipso iure maiore. Et sunt qui dicunt quod14 per assisam procedendum erit,
[029] quia re vera licet frater postnatus warantizaverit et licet teneatur de-
[030] f.282b] fendere possidentem in seisina, tamen ipse non possidet: quod
[031] quidem multis rationibus probari poterit. Quia tenens qui warantum
[032] vocavit, licet ei warantizatum fuerit, tamen a seisina non recedit sed
[033] expectabit eventum placiti inter warantum suum et petentem, et si
[034] warantus suus eum defendere possit remanebit in seisina: et si non, tunc
[035] primo cum warantus suus contra se iudicium habuerit eicietur a seisina, et
[036] incontinenti de terra waranti consequetur excambium. Et ideo videtur
[037] quod frater postnatus non est in seisina, et hac ratione quod versus eum



Notes

6. r. postnatus, OB, MA, MB, CM; r. per assisam, MC; r. per assisam postnatus, Y, Co.

7. teneram, V, OC; tenerem, MG.

8. et sic, OB, MA, MB, CM, Co, Y.

9. competet, OA, CE, competeret, OC, MG.

10. habuit, MSS. var.

11. Om., OA, CE, OB, MA, MB, CM, Y, Co.

12. quod, OB, MA, MB, CM, CE, Y, Co.

13. p. et in pacifica seisina, V, OC, MG, MC; p. seisina, CE.

14. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College