Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 320  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quævis persona feoffaverit fratrem medium, qui39 inde obierit seisitus
[002] sine herede de se,40 et antenatus vel postnatus se ponat in seisinam.
[003] Et41 primo si cum C. postnatus omnium se ponat in seisinam.42 A. frater
[004] antenatus petat versus eum per breve de consanguinitate vel43 per assisam,
[005] respondere poterit idem44 C. quod ad breve de consanguinitate45 non tenetur
[006] respondere non magis quam ad assisam, quia ipsi A. et C. antenatus et
[007] postnatus sunt de eodem stipite a quo descendit hereditas, a patre vel alio
[008] antecessore communi vel46 fratre medio, et ipse C.47 tantundem iuris habet
[009] in prædicta hereditate quantum ad seisinam, cum extiterit in longa et
[010] pacifica seisina inter præsentes et cum sit48 iustus heres et propinquus
[011] ipsius antecessoris, et adeo propinquus sicut ille A. frater antenatus, et49
[012] unde50 cum pares sint in iure possessorio non vult ei respondere propter
[013] iuris paritatem. Et unde si antenatus dicat se esse propinquiorem, et nemo
[014] poterit esse heres propinquior nisi ratione iuris meri quod ei descendit, et51
[015] nec assisa neque consanguinitas terminare possunt ius52 merum nisi tantum
[016] breve de recto, ideo de necessitate cadit assisa et consanguinitas, et terminabitur
[017] negotium per breve de recto ubi nec duellum nec magna assisa,
[018] sed1 par cunte cunte omnino, vel quod dicat in fine et2 ostendat quare
[019] f.282] hereditas remanere non possit cum antenato qui est heres propinquior
[020] quoad ius quia homagium intervenerit,3 ut sciatur quis propinquior
[021] et per hoc heres rectior. <Sine præiudicio sententiæ melioris videtur
[022] quod non poterit frater postnatus habere exceptionem paritatis contra
[023] fratrem antenatum quantum ad seisinam nisi possessio sua sive seisina
[024] longa fuerit et pacifica inter præsentes habita, quia si fuerit brevis vel4
[025] interrupta non valet. Inter præsentes dico quia si quis præsens dissimulaverit
[026] ad tempus sibi præiudicat propter taciturnitate, cum vigilantibus
[027] iura subveniant. Secus autem si inter absentes ubi tempus non currit. Et
[028] ideo nisi seisina longa fuerit et pacifica inter præsentes ut prædictum est,
[029] non poterit dicere postnatus quod habeat tantum iuris quoad seisinam
[030] quantum antenatus, cum seisina sua nulla sit vel non sufficiens cum sit
[031] brevis vel longa tamen interrupta. Et unde cum longam habuerit postnatus5
[032] et pacificam inter præsentes, quod sine brevi eici non possit quin
[033] recuperet per assisam, tunc primo liberum habet tenementum et competit
[034] ei assisa et exceptio paritatis versus antenatum, et sic non habebit antenatus
[035] actionem nisi per breve de recto, et ubi obstabit ei casus regis, et
[036] antequam sic habuerit postnatus longam et pacificam possessionem, si



Notes

39-40. Om., OB, MA, MB.

41-42. Om., MB, MG, CM.

43-45. Om., OB, MA, MB (om. non tenetur respondere).

44. eidem, LA, MC.

46. ut de, OC, MG.

47. Om., OB, MA, MB.

48. Om., OB, MA, MB.

49-50. ut, OC, MG.

51. Om., OB, MA, MB.

52. Om., OC, MG.

1. Om., OB, MA, MB.

2. vel, MSS. var.

3. intervenit, V, OC, CM; om., MG.

4. et, OB, MB, Y, CE; om., MA, CM.

5. p. seisinam, V, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College