Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 319  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ingressu et breve de recto uno et eodem tempore, et quam istarum voluerit
[002] eligere poterit17 nec compelli debet magis ad unam quam ad aliam, nec ad
[003] breve de recto magis quam ad assisam. Si autem agere velit per assisam
[004] novæ disseisinæ, sic tollere poterit curiam domini sui sine iniuria alicuius
[005] ad breve de recto, et sic de aliis placitis et assisis, et sic non fit dominis18
[006] curiarum iniuria si petens per alia brevia agere voluerit quam per breve de
[007] recto, cum ad tale breve non teneatur nisi velit. Si autem tempus excedat19
[008] terminum assisæ mortis antecessoris20 locum habebit breve de recto, cum
[009] f.281b] petens probare non possit seisinam de visu et auditu alicuius
[010] proprio sed21 alieno, scilicet patris qui vidit et hoc filio suo iniunxit quod
[011] testis esse possit. Breve22 igitur23 de consanguinitate tale est.24

Breve de consanguinitate.


[013] REX vicecomiti salutem. Præcipe A. quod iuste et sine dilatione reddat B.
[014] tantam terram cum pertinentiis in tali villa de qua C. consanguineus ipsius
[015] B. cuius heres ipse est, vel antecessor talis sine expressione vel cum expressione,
[016] scilicet nepos vel avus, fuit seisitus in dominco suo ut de feodo die
[017] quo obiit ut dicit. Et nisi fecerit et talis fecerit te securum de clamore
[018] etcetera, tunc summone etcetera talem quod sit25 ostensurus quare non
[019] fecerit. Teste26 etcetera.27 Post essonia vero præsentibus in iudicio partibus,
[020] proponat petens intentionem suam tali modo: A. petit versus B.
[021] tantam28 terram29 cum pertinentiis in tali30 villa31 ut ius suum. Et sic
[022] fundat intentionem suma. Et unde talis nomine antecessor vel32 consanguineus
[023] suus cuius heres ipse est, cum expressione vel sine, fuit seisitus in
[024] dominico suo ut de feodo die quo obiit, et de ipso tali descendit ius prædictæ
[025] terræ cuidam tali filio et heredi. Et sic deinceps per omnia sicut per
[026] breve de recto, sicut inferius dicetur, usque ad illum qui petit. Et quod
[027] tale sit ius suum et quod talis antecessor ita fuit seisitus, offerat33 etcetera.

Responsio ad tale breve.


[029] ET B.34 venit et defendit ius suum etcetera. Et dicit quod non debet ad hoc
[030] breve respondere quia ipse tenens et petens sunt de35 eodem stipite a quo
[031] descendit hereditas petita, et ita quod non iacet breve de consanguinitate
[032] non magis inter eos quam assisa. Sed videnda est ratio quare. Poni autem
[033] poterit casus in personis trium fratrum et multis modis, ut si pater communis
[034] moriatur seisitus de aliqua hereditate vel alius antecessor, et36
[035] postnatus se posuerit in seisinam totius hereditatis cum non sit partibilis,
[036] vel si pater vel alius antecessor37 communis vel frater antenatus vel extranea38



Notes

17. possit, LA, MC.

18. dominus, MSS. var.

19. excedit, OC, MG.

20. antecessorum, OA, CE.

21. vel, OC, MG.

23. Om., OB, MB.

22-24. Om., MA, MC, LA.

25. sit ibi, OC, MG, CM.

26-27. Om., MSS. gen.

28-29. tantum terræ, OC, MG.

30-31. N., MC, LA.

32. et, OA, CE, OB, MA, MB, Y.

33. offert, OA, CM.

34. licet, OB, MA, MB.

35. in, MC, LA.

36-37. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y.

38. alia, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College