Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 31  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] per censuram ecclesiasticam vel compellatur vir suscipere uxorem vel uxor
[002] redire et sequi virum. Et si opus fuerit, dominus rex ad supplicationem
[003] ordinarii in tenemento communicando quod suum fuerit exequatur. Poterit
[004] etiam esse tenementum commune inter duos vel plures, sicut sunt bundæ et
[005] metæ et rationabiles divisæ quæ ponuntur in terminis et finibus agrorum
[006] f.167] ad distinguendum prædia et dominia vicinorum, quorum quilibet
[007] dominus est proprietatis et non dominus, non1 dominus2 in solidum sed
[008] tamen dominus in communi. Talibus autem omnibus competit querela et
[009] remedium per assisam secundum quod fuerit quilibet eorum disseisiti,
[010] scilicet omnes vel quidam eorum, per extraneos vel se ipsos et3 inter se. Si
[011] quis igitur divisas araverit, lapidem vel arborem finalem amoverit et asportaverit,
[012] facit disseisinam, ut de itinere Martini de Pateshilla ad assisas
[013] novæ disseisinæ capiendas et gaolas deliberandas in comitatu Suthamtoniæ,
[014] assisa novæ disseisinæ, si Radulphus de la Haye: quia ibi dicitur
[015] quod si quis terram meam araverit, et maxime qui divisas araverit inter
[016] me et ipsum, facit disseisinam. Quia in hoc magis iniuriatur quam si aliam
[017] terram arasset, quia si aliam terram,4 tunc possent5 blada retineri, quod
[018] non est in divisis videtur, quia huiusmodi metæ et bundæ sunt utriusque
[019] vicinorum in communi, quoad hoc quod nullus vicinorum aliquid sibi
[020] appropriare possit sine eo quod non facit disseisinam, ex quo tenent in
[021] communi. Sed quod ibi potius sit transgressio quam disseisina videtur,
[022] quia6 in visu faciendo iuratoribus non potest querens aliquam partem
[023] designare, nec dicere Hæc pars mea est, quia divisæ non sunt per partes
[024] divisæ sed iacent in communi, quia nullus scit nec scire poterit partem
[025] suam. Si autem sit qui dicat quod illa pars dimidia sit alicuius quæ iacet
[026] proprius iuxta terram suam, hoc stare non posset,7 quia si quilibet araret
[027] vel prostraret partem dimidiam propinquiorem terræ suæ, ita consumi
[028] possent divisæ et adnihilari. Sed re vera, quidquid dicant alii, videtur quod
[029] ibi sit potius disseisina de tenemento in communi, et sic fiat visus de toto
[030] tenendo in communi. De lapide vero et arbore finali idem est quod liberum
[031] tenementum, ex quo lapis in terra fixus quasi ædificium solo cedit, et arbor
[032] eodem modo cum radices egerit. Sunt8 autem quidam9 qui dicunt quod
[033] amotio lapidis et arboris potius transgressio est quam disseisina, sed hoc
[034] non est verum, quamvis disseisina sub se contineat transgressionem, licet
[035] non e converso. Poterit etiam res esse communis inter plures, sicut inter
[036] coheredes et participes in tenementis communibus, non partita hereditate.
[037] Item inter vicinos in aliquo tenemento quod aliquando fuit10 litigiosum
[038] et de communi voluntate relinquitur11 ad aliquem usum, unum vel



Notes

1-2. Om., V, OB, MA, MB, CM, OC; sic, OA, CE, LA, MC, MG, Y, Co.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4. Om., OB, MA, MB, CM.

5. Om., OA, CE, Co.

6. quod, OA, OB, CM.

7. possit, V, LA, MC.

8. si, OB, MG.

9. Om., LA, MC, Y, MG.

10. Om., OA, CE.

11. relinquatur, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College