Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 317  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Henricus Paynforere, de duobus qui fuerunt16 infra ætatem et contra quos
[002] processit inquisitio per assisam super bastardia,17 et ubi obiectum fuit quod
[003] bastardi fuerunt, et iuratores hoc idem dixerunt quia nati in adulterio:
[004] sed non fuit contrarium quia hic petentes et ibi tenentes. Et quod inquisitio
[005] procedere debeat de bastardia versus petentem qui fuerit infra ætatem
[006] quod18 pater suus super hoc numquam desponsavit matrem suam, vel de
[007] hoc quod natus fuit19 antequam mater sua esset desponsata, procedet20
[008] super hoc iurata: ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[009] Salopiæ.

Si inquisitio de bastardia fiat in tali assisa.


[011] TRANSMITTITUR quandoque21 ad curiam christianitatis inquisitio bastardiæ
[012] in suo casu,22 ubi scilicet matrimonium sive sponsalia omnino dedicta
[013] fuerint in assisa mortis antecessoris, secundum quod bastardia obiecta
[014] fuerit petenti vel tenenti, et fiat inquisitio per tale breve: Rex tali episcopo
[015] salutem. Sciatis quod cum A. in curia nostra etcetera peteret23 versus B.
[016] et24 C.25 uxorem eius tantam terram cum pertinentiis in tali villa per
[017] assisam mortis antecessoris inde ibi inter eos summonitam, et versus talem
[018] tantam terram cum pertinentiis in eadem26 villa ut ius suum, et prædicta
[019] C. diceret se esse propinquiorem heredem E. de cuius morte idem A. tulit
[020] assisam illam. Idem A. obiecit eidem C. quod nullum ius habere potuit in
[021] terra illa eo quod bastarda27 est. Et quoniam huiusmodi causæ28 cognitio
[022] ad forum spectat ecclesiasticum, vobis mandamus quod convocatis coram
[023] vobis convocandis rei veritatem diligenter inquiratis, et inquisitionem
[024] quam inde feceritis nobis sciri faciatis per litteras vestras patentes. Teste
[025] etcetera. Et quid29 fieri debeat ulterius infra de exceptionibus plenius
[026] dicetur, eo adiecto quod si tenens petenti obiciat bastardiam et petens vice
[027] versa tenenti, quæritur quis eorum prius probare debeat legitimitatem. Et
[028] sciendum quod ille qui petit, quia eo non probante legitimitatem remanebit
[029] possessio cum tenente, sive ipse tenens bastardus sit sive non. Contendunt
[030] enim30 inter se multotiens petens et tenens31 et dicunt, si ego sum
[031] bastardus et tu similiter. Et sic prius semper erit inquirendum de bastardia
[032] petentis quam tenentis, quia si petens ius non habeat petendi, remanebit
[033] in32 suo loco possessio ut prædictum33 est.



Notes

16. fuerint, LA, MG.

17. bastardiam, LA, MG.

18. quia, LA, OC, MG; qui, CM.

19. Om., OB, MA, MB; esset, OC, MG.

20. procedat, MA, LA; procederet, MC.

21. autem q., MC, LA; om., OB, MA, MB.

22. Om., OB, MB, MA (om., suo c.).

23. Om., LA, MG.

24-25. Om., OB, MA, MB.

26. tali, MA, LA.

27. bastardus, OC, MG.

28. re, LA; esse, MC.

29. quidquid, MC, LA; quod, MA, CE.

30. Om., OB, MA, MB, MG.

31. t. et remanebit possessio cum tenente sive tenens bastardus sive non, et cum contendant inter se, V, OM.

32. Om., LA, OC, MG.

33. supra dictum, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College