Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 316  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] bastardiæ, scilicet ubi agi oportet de necessitate per breve de recto, quia
[002] exceptio bastardiæ totum terminat negotium tam super possessione
[003] quam super proprietate, quod quidem non facit assisa neque consanguinitas
[004] nisi tantum super possessione. Et unde inter coniunctas personas
[005] locum non habebit sed tantum inter extraneas, licet videatur prima
[006] facie quod inter coniunctas personas procedi possit in cognitione bastardiæ,
[007] ad hoc quod si ille cui obicitur8 se legitimum probare non possit,
[008] cadat ab actione sua et a causa vel seisinam amittat, secundum quod
[009] obiecta fuerit petenti vel tenenti, et sic terminetur negotium secundum
[010] quosdam. Sed quia poterit adeo de facili se probare legitimum et facere
[011] se coniunctam personam, et sic pervenire possit in casum a quo incipere
[012] non possit assisa nec locum habere nisi tantum breve de recto, ideo
[013] non tenet exceptio bastardiæ non magis quam assisa. Si vero bastardia
[014] obiciatur, quandoque terminatur in foro seculari quandoque in foro ecclesiastico,
[015] secundum quod inferius dicetur plenius de eodem tractatu. Si
[016] autem cum obiecta non fuerit dicant iuratores in veredicto suo quod petens
[017] bastardus sit simpliciter, vel cum tali adiectione quod natus fuit ante
[018] matrimonium, tunc non procedet assisa quia vacua est petitio et cadit.
[019] Eodem modo dici poterit de tenente, ut de ultimo itinere Martini de
[020] Pateshilla in comitatu Eboraci circa finem rotuli. Item eodem modo si sic
[021] obiecta fuerit quod petens natus fuit ante matrimonium per duos annos
[022] vel9 tres, et partes inde se posuerint in iuratam, et iuratores dicant
[023] f.280b] absque aliqua mentione bastardiæ quod talis sit propinquior
[024] heres et quod antecessor suus obiit seisitus ut de feodo et post terminum,
[025] ita quod omnes articuli brevis concurrant, non erit ulterius inquirendum
[026] de bastardia quia legitimitas sic probatur indirecte. Ut de itinere Willelmi
[027] de Ralegha in comitatu Cantiæ, assisa mortis antecessoris,10 si Adam le
[028] Gardiner: nec erit in hac parte locus convictioni propter partium consensum.
[029] Si autem bastardia non11 obiciatur ut supra erit contrarium. Item
[030] videndum erit12 in persona cuius procedi debeat inquisitio bastardiæ, quia
[031] refert utrum ille cui obicitur vel qui obicit maioris sit ætatis vel minoris.
[032] De eo autem qui est infra ætatem et tenens non procedit13 inquisitio ante
[033] ætatem, ut si custos dicat quod nihil tenet nisi in custodia cum tali qui
[034] est infra ætatem, et excipiatur quod talis bastardus sit. Ut de itinere
[035] Martini de Pateshilla in comitatu Cantiæ anno regis Henrici undecimo de
[036] termino Sancti Michælis incipiente duodecimo, assisa mortis antecessoris,14
[037] si Willelmus de Herst:15 et sic remansit inquisitio usque ad ætatem. In
[038] eodem autem itinere videtur contrarium in assisa mortis antecessoris, si



Notes

8. obiciatur, OB, MA, MB, OC.

9. vel per, MC, LA.

10. Om., MA, LA.

11. Om., MC, LA.

12. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

13. procedet, LA, MC, CM.

14. Om., OC, MG.

15. Herest, Heest, Herit, Heris, MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College