[001] antecessoris versus dominum capitalem, neptis scilicet ex sorore de morte [002] avunculi et nepos ex fratre de morte eiusdem, petierunt per assisam [003] quandam terram de seisina cuiusdam Radulfi avunculi ipsorum. Nepos [004] vero ex fratre dicebat se esse heredem propinquiorem quia fuit filius [005] fratris ipsius25 Radulfi et neptis26 ex sorore ipsius27 Radulfi non debuit ei [006] præferri, et28 quia ipse masculus et heres masculi, et ipsa neptis femina et [007] proveniens ex femina, et ideo ipse heres propinquior. Ad quod responsum [008] fuit ex parte neptis quod nepos non potuit esse heres propinquior quia [009] idem nepos fuit filius fratris prædicti Radulfi, sed pater ipsius nepotis29 [010] et prædictus Radulfus non fuerunt fratres de uno patre et30 una matre, sed [011] de uno patre et diversa matre, et quod mater sua ipsius neptis scilicet [012] fuerunt31 de uno patre et una matre, et terra petita fuit perquisitum ipsius [013] Radulfi et non hereditas descendens ab aliquo antecessore. Et quia hoc [014] dedici non potuit, consideratum fuit quod neptis fuit heres propinquior [015] quia provenit ex sorore ipsius Radulfi de eodem patre et de32 eadem [016] f.280] matre, et nepos ex fratre quamvis masculus et ex masculo, [017] heres remotior quia ex diversa matre. Aliud forte dicendum erit de hereditate [018] descendente secundum quosdam. Casus iste inveniri poterit in [019] rotulo de termino1 Paschæ et Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici tertio [020] comitatu Sussexiæ, assisa mortis, si Radulfus de Rupe super Gilbertum [021] de Aquila. <Idem dici poterit de hereditate descendente si frater obierit [022] seisitus, quod soror de uno patre et eadem matre heres propinquior [023] de seisina fratris quam masculus frater2 de altera uxore, et hoc ratione [024] ventris.>
Exceptio bastardiæ in assisa mortis antecessoris.
[026] EXCEPTIO bastardiæ obiecta petenti vel tenenti in assisa mortis antecessoris [027] perimit assisam et vertit assisam quandoque in iuratam, quandoque [028] transmittit cognitionem ad curiam christianitatis, secundum quod obiecta [029] fuerit sic vel sic, et secundum quod inferius plenius dicetur de exceptionibus [030] ubi tractatur de bastardia et ibi plenius, et quis possit eam3 opponere [031] et cui.4 Sed refert inter quas personas locum habere debeat et tenere in [032] assisa mortis antecessoris. Et sciendum quod ubicumque assisa locum [033] habet et5 inter quascumque6 personas, ibi locum habet exceptio bastardiæ [034] et inter easdem personas. Item inter easdem personas ubi locum habet [035] consanguinitas loco assisæ et7 ad quas assisa se non extendit. Ubi autem [036] locum non habet assisa nec consanguinitas ibi nec locum habebit exceptio