Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 314  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] eodem modo si ita feoffaverit tenendi de dominis capitalibus. Item si ita
[002] fratrem medium feoffaverit tenendi sibi et heredibus suis15 quos habuerit
[003] de corpore suo, si sine talibus obierit seisitus, revertetur terra data fratri
[004] antenato sicut eschæta pro defectu heredis licet alios habuerit remotiores,
[005] f.279b] et evanescit homagium si forte intervenerit, quod non est in
[006] primo casu.16 Si autem fratrem postnatum feoffaverit tenendi sibi et
[007] heredibus suis quibuscumque pro homagio et servitio, ille primogenitus
[008] et feoffator erit eius heres propinquior, quia quamdiu fuerit aliquis ex
[009] parte antenati ille17 semper aliis præfertur18 qui sunt in linea transversali,
[010] et ius semper descendit antenato et cum eo semper remanebit simul cum
[011] seisina, quia primam habere debet seisinam, et de manu sua ad remotiores
[012] deveniet terra sic data, si sit qui petat. Si autem non, semper cum eo
[013] remanebit ius et seisina cum non sit heres apparens, vel si appareat nihil
[014] petit, nec a manu sua nec ab eo descendet ius merum per virtutem descensus,
[015] sed per necessitatem si sit qui petat, cum antenatus non possit esse
[016] heres et dominus, quia sese non compatiuntur homagium et dominium
[017] quia homagium expellit rem a manu feoffatoris usque ad propinquiorem
[018] heredem, scilicet ad filios vel filias si fuerint. Si autem non fuerint, vel
[019] cum fuerint defecerint, tunc ad fratrem postnatum, non per assisam mortis
[020] sed per breve de recto, et quia frater postnatus neque filius vel19
[021] filia esse poterunt propinquiores fratri medio sed frater antenatus, et
[022] sic sui erunt heredes alii inferiores, sed nihil eis descendet20 iure hereditario
[023] in vita antenati nisi per necessitatem, quia non potest esse dominus et
[024] heres, et cum inferiores heredes sui per iudicium recuperaverint, tunc
[025] primo descendet eis ius simul cum seisina et non ante. Et21 unde si antenatus
[026] nullum heredem habuerit de corpore suo et postnatus incipiat petere,
[027] et antequam obtinuerit in iudicio incipiat antenatus habere heredes,
[028] cadit actio fratris postnati. Sed si tunc inceperint esse cum iudicium
[029] redditum sit pro fratre postnato, numquam ab eo auferetur seisina.
[030] Eodem modo cum liberi fratris antenati in seisina extiterint et positi
[031] in seisinam et defecerint, vel si numquam antenatus se dimiserit et pueri
[032] defecerint, tunc competet actio postnato, sed antenatus semper se defendet
[033] erga postnatum in seisina sua per liberos suos eo quod sunt heredes
[034] propinquiores.>

Item casus quod soror de eodem patre et eadem matre præfertur masculo de diverso patre vel matre de perquisito.


[036] NEPTIS ex sorore avunculi ex22 eodem patre et23 eadem matre et nepos ex
[037] fratre eiusdem ex eodem patre sed24 diversa matre tulerunt assisam mortis



Notes

15. Om., OA, CE, MC, Y.

16. gradu, OA, CE, OB, MA, MB, Y.

17. Om., OA CE, OB, MA, MB, Y.

18. præferetur, OA, CE.

19. neque, OC, MG.

20. descendit, OC, MG.

21. Om., OC, MG.

22. et ex, OC, MG.

23. et de, MC, LA.

24. et, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College