Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 313  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] mortis et agi oportet per breve de recto et procedet inter eos magna assisa
[002] per1 hæc verba, scilicet, utrum ipsa2 quæ tenens est maius ius habeat in
[003] terra illa, sicut in illa quæ data fuit in maritagium tali3 primo viro cum
[004] tali matre communi et heredibus de ipsis duobus venientibus, an talis
[005] frater de altero viro qui petit sicut in illa quæ data fuit in maritagium
[006] cum tali matre communi et heredibus ipsius matris, et non terminabitur
[007] negotium in hoc casu par cunte cunte sicut inter coheredes. Et eodem
[008] modo fiat4 si obiciatur villenagium vel quod petens genitus fuit5 de testiculo
[009] felonis quoad hereditatem6 maternam, secundum quod inferius dicetur
[010] in tractatu per breve de recto. Inter coheredes vero7 non habebit locum
[011] assisa mortis, nec procedet ubi postnatus talem habuit8 seisinam ex tempore
[012] quod a seisina eici non possit sine brevi. Et in quo casu cum per
[013] talem seisinam paritatem habuerit cum antenato herede propinquiore
[014] quoad possessionem, de iure et proprietate agi non poterit nisi per breve
[015] de recto, nec procedet assisa mortis cum habeat postnatus tantundem
[016] iuris quoad seisinam quantum habet antenatus, et in brevi de recto
[017] terminabitur negotium par cunte cunte. Si autem non habuerit postnatus
[018] talem seisinam longam ut prædictum est inter præsentes vel longiorem
[019] inter absentes, secundum quod antenatus agens fuerit in partibus remotis
[020] vel remotioribus, sicut in Terra Sancta vel alia peregrinatione in partibus
[021] transmarinis longe vel longius, vel in regno longe vel longius, extra comitatum
[022] vel in comitatu, vel in prisona, vel9 infirmitate gravi detentus, cum
[023] venerit et postnatum recenter eicere non possit, bene iacebit assisa mortis
[024] inter tales coheredes sicut inter extraneas personas. Quia ex quo postnatus
[025] habere non possit liberum tenementum ex tempore et longa et pacifica
[026] sesina, numquam paritatem habebit cum antenato quoad possessionem,
[027] sed erit sicut extraneus10 quoad assisam mortis quia seisina sua nulla
[028] est.11 Idem12 erit si cum antenatus ingredi non possit statim sibi perquisiverit
[029] per breve vel statim contentionem apposuerit, et in quibus
[030] casibus interrumpitur possessio postnati, quod numquam paritatem
[031] habebit cum antenato quoad possessionem. Et eodem modo observari
[032] poterit inter consanguineos si agatur per breve de consanguinitate inter
[033] eos. Item frater antenatus feoffat fratrem suum13 medium cum sint tres
[034] fratres, aut feoffat eum sine homagio tenendi14 sibi et heredibus suis, si
[035] talis frater obierit sine herede de corpore suo, frater antenatus et feoffator
[036] erit heres propinquior et cum eo poterit tenementum remanere. Item



Notes

1. præter, OB, MA, MB.

2. illa, OB, MA, MB, CE, Y, Co.

3. Om., OC, MG, MC.

4. fiet, OA, CE; om., OB, MA, MB, Y.

5. sit, OB, MB; om., MA.

6. heredem, V, CE; hered., OA.

7. Om., OC, MG.

8. habuerit, OC, MG, CM.

9. vel in, OC, MG.

10. extranea, OC, MG.

11. Om., OB, MA, MB, Y, Co.

12. item, OB, MA, MB, CE, Co.

13. Om., OB, MA, MB, CE, Y, Co.

14. tenere, V, MB; ten. (tenend.), MSS. gen.; sic, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College