Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 312  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] hereditatis capaces de aliqua hereditate descendente ab aliquo communi
[002] antecessore, sive non capaces. Quo casu si capaces sint coheredes, ut si30
[003] hereditas partibilis sit ratione plurium personarum sicut filiarum quæ
[004] sunt quasi unus heres, vel ratione ipsius hereditatis quæ in se partibilis
[005] est, locum non habebit assisa sed breve de proparte. Et si assisa impetretur,
[006] cadit opposita exceptione iuris meri, cum quilibet ipsorum sit
[007] heres propinquior quantum ad partem suam respectu eorum qui sunt
[008] remotiores et in alio gradu. Si autem plures sint coheredes iusti et propinqui
[009] quoad seisinam, omnes tamen non sunt participes vel capaces,
[010] sed unus eorum propter privilegium quod habet, ut superius dictum est,
[011] et cui ius merum descendit aliis præfertur. Et in quo casu locum non
[012] habebit assisa cum non determinet nisi possessionem, sed breve de recto
[013] quod utrumque determinat, scilicet seisinam et ius merum, et unde cum
[014] in31 prædictis casibus incipiat quis32 agere per assisam datur33 tenenti
[015] exceptio contra assisam. Et de hac materia plenius dicetur infra in tractatu
[016] de consanguinitate. <Item sicut non iacet assisa inter coheredes
[017] legitimos et naturales et capaces participes, nec inter tales et non
[018] participes, ita nec inter legitimos et naturales tantum sicut inter34
[019] legitimos et bastardos, si fratri naturali obiciatur quod sit bastardus
[020] vel etiam villanus, cum sciri non possit utrum se probare possint35 legitimos
[021] et liberos vel non. Et licet se legitimos et liberos esse probaverint,
[022] non tamen per hoc se probant esse heredes propinquiores, et sic non
[023] poterit assisa mortis terminare proprietatem, et unde alio brevi, scilicet
[024] de recto, opus erit ad terminandum proprietatem. Et cum forte36 se
[025] legitimos et liberos37 probaverint, poterunt ulterius se probare heredes
[026] propinquiores, ut filia de primo viro excipiat contra fratrem legitimum
[027] de secundo viro quod heres esse non possit, cum sit quasi extraneus quoad
[028] successionem in38 hereditatem maternam quamvis filius naturalis et
[029] legitimus matris communis, quia hereditas materna data fuit in maritagium
[030] primo viro cum matre communi et heredibus de ipsis duobus
[031] provenientibus, et ideo quod heres esse non possit quamvis frater naturalis
[032] et legitimus, et unde si frater petierit versus sororem per assisam mortis
[033] vel e converso vel versus extraneam personam, inter eos non iacebit
[034] assisa mortis cum frater forte docere possit contrarium. Et hoc
[035] f.279] dico nisi cum soror existens in seisina excipiendo statim habeat
[036] probationem ad manum, sicut instrumentum donationis vel aliam probationem.
[037] Si autem versus extraneam personam, filia præfertur fratri
[038] cum probatione tali. Si autem probationem non habuerit, cadit assisa



Notes

30. Om., OB, MA, MB.

31. Om., OC, MG.

32. aliquis, OC, MG.

33. detur, LA, MC.

34. Om., OB, MA, MB, CE, Y, Co.

35. possunt, OB, MA, MB.

36. Om., OB, MA, MB, CE, Y, Co.

37. l. esse, V, OB, MA.

38. et, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College