Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 311  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] antenatum, qui habitus fuit pro herede et seisitus de eadem terra, et
[002] illam postmodum vendidit ipsi tenenti: ut de ultimo itinere Martini de
[003] Pateshilla in comitatu Suffolciæ, assisa mortis, si Walterus le Curteys.16
[004] Si autem fiat replicatio a petente quod talis17 qui donationem fecisse
[005] debuit numquam fuit in seisina de eadem terra, vel si fuit in sesina et
[006] donationem fecit,18 ipse donatarius numquam seisinam habuit19 in vita
[007] donatoris, vel quid tale. Item si antecessor recognoverit vel remiserit
[008] et quietum clamaverit. Item si pueri illius qui dicit se tenere per legem
[009] Angliæ convicti fuerint ad bastardos. Item si quæstio ætatis, quæstio
[010] status, conventio sive convictio, finis factus, res iudicata, vel quid tale
[011] quæ proveniunt extra assisam, et fuerit dissensio inter partes ubi tenens
[012] dicit unum et petens contrarium, de consensu partium vertitur assisa
[013] in iuratam et sic terminatur negotium: et sufficiant exempli causa. Item
[014] vertitur quandoque assisa mortis antecessoris in iuratam propter partum
[015] suppositum, ut si cum verus heres fuerit in possessione partus20 suppositus,
[016] scilicet aliquis vel aliqua, qui se fecerint heredes alicuius cum non sint,
[017] portaverint21 assisam super verum heredem. Eodem modo propter partum
[018] adulterinum, ut si dum maritus agens fuerit in remotis vel tali infirmitate
[019] detentus quod generare non possit, sit aliquis qui accessum habeat ad
[020] uxorem de quo prægnans extiterit, si maritus talem partum statim
[021] amoverit cum editus fuerit et illum deadvocaverit, ex hoc nascetur vero
[022] heredi exceptio contra assisam. Si autem talem advocaverit et aliqua
[023] pro eo faciat presumptio quod suus esse posset, licet re vera non sit, ut si22
[024] simul extiterint, talis pro herede iudicabitur licet non sit. Si autem
[025] advocatio et23 confessio sua naturæ convenire non possit, hoc est si per
[026] unum annum vel24 biennium absens fuerit et reversus parvulum invenerit
[027] f.278b] ex uxore, vel re vera castratus fuerit vel ita infirmus quod
[028] generare non possit, licet talem advocaverit tamen25 veritas præferri
[029] debet confessioni quæ naturæ non convenit nec rationi, licet quidam
[030] dicant26 quod locum habere27 debeat28 breve de recto, quod verum est
[031] secundum quosdam.

Inter quas personas non iacet assisa mortis antecessoris.


[033] DICTUM est supra inter quas personas iacet assisa mortis antecessoris et
[034] de morte quarum. Nunc autem dicendum29 inter quas non iacet, ne
[035] contingat quod per assisam terminetur proprietas quæ locum non habet
[036] nisi tantum in causa possessionis. Et sciendum quod locum non habet
[037] inter coniunctas personas sicut coheredes sive sint participes, id est



Notes

16. Cortays, Corteys, MSS. var.

17. Om., OB, MA, MB.

18. fecerit, LA, MC, OC.

19. Om., OB, MA.

20. p. fuit, OB, MA, MB, CE, MC, Y.

21. portaverit, LA, MC (--at).

22. Om., OB, MA, MB.

23. vel, MC, LA.

24. et, MC, LA.

25. cum, MSS. var.

26. dicunt, V, OC, MG.

27. Om., OA, CE, OB, MA, MB, Y, Co.

28. habeat, OB, MB, Y, Co, CE; haberet, MA; debet, CM, MG.

29. d. est, MC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College