Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 310  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in successione. Verbi gratia: A. dedit in maritagium cum B. filia sua
[002] quandam terram cuidam C. et heredibus ipsorum25 communibus de ipsis26
[003] duobus exeuntibus. B. habuit quandam filiam ex primo viro D. nomine,
[004] et mortuo primo viro postea nupsit alteri de quo habuit quendam filium
[005] E. nomine. Mortua B. et D. filia de primo viro in seisina existente, arramiavit
[006] E. assisam mortis27 super eandem D. Ex parte cuius responsum fuit
[007] quod prædictus E. nihil iuris inde clamare potuit quia terra illa data fuit
[008] in maritagium C. patri suo cum B. matre sua et heredibus de ipsis duobus
[009] f.278] exeuntibus. Responsum fuit ex adverso quod alio modo datum fuit
[010] in maritagium cum ipsa B. matre communi et heredibus de ipsa B.
[011] exeuntibus. Quo casu quia fuerunt frater et soror de una et eadem1 matre
[012] quamvis diverso patre, consideratum fuit in ultimo itinere Martini de
[013] Pateshilla in comitatu Suffolciæ2 quod assisa non iacuit inter eos, sed
[014] quod fieret inquisitio per patriam et non per assisam de modo donationis:
[015] assisa mortis antecessoris, si Philippa de Cokefende3 mater4 Roberti.5

Item bastardia cadit in assisam.


[017] CADIT etiam in assisam bastardia per quod vertitur assisa in iuratam, ut
[018] si frater antenatus tulerit assisam super fratrem postnatum de altero viro,
[019] vel e converso, de morte matris ipsorum communis, et respondeatur ab
[020] antenato quod ipse sit primogenitus matris6 ipsorum quamvis de altero
[021] viro, et replicetur a postnato quod ipse heres esse non possit quia pater
[022] suus7 matrem ipsorum communem numquam desponsavit: hoc per assisam
[023] in modum iuratæ de consensu utriusque partis captam declarabitur, ut de
[024] itinere Martini de Pateshilla in comitatu Salopiæ.

Quæstio de custodia utrum tenementum de quo assisa arramiatur teneatur in socagio vel per servitium militare.


[026] ITEM vertitur assisa in iuratam si quis assisam arramiaverit versus dominum
[027] suum, et ipse respondeat quod nihil clamat nisi custodiam, et
[028] replicetur contra eum quod custodia ad ipsum non pertineat eo quod
[029] tenementum illud tenetur in socagio. Ad quod si dominus respondeat
[030] quod ipse et antecessores sui prius inde8 custodiam habuerunt, super
[031] utroque casu fiet9 inquisitio per assisam in modum iuratæ, scilicet si
[032] terra illa sit socagium vel10 non, et si sit socagium11 tunc de seisina talis12
[033] et antecessorum suorum.

Exceptio venditionis.


[035] ITEM vertitur assisa in iuratam propter exceptionem venditionis, ut si
[036] quis13 petat per assisam mortis14 et15 excipiatur quod petens habuit fratrem



Notes

25. suis, OC, MG.

26. hiis, MC, LA.

27. m. antecessoris, LA, MC, MG.

1. eademque, LA, MC, CM.

2. Norfolciæ, OC, MG.

3. Cokenfen(u)d., Cokesfend., Cokiffeld., MSS. var.

4-5. Om., MC, LA, MG.

6. Om., OB, MA, MB, OA, CE, Y, Co.

7. ipsius, LA, MC.

8. Om., OB, MA, MB.

9. fiat, OC, MG.

12. talium, LA, MC.

10-11. Om., OB, MA, MB.

13. Om., OB, MA, MB.

14. m. antecessoris, MSS. var.

15. et si, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College