Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 309  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] constiterit per assisam in modum iuratæ captam vel per13 confessionem
[002] puerorum, remanebit assisa. Ut de ultimo itinere Willelmi de Ralegha
[003] f.277b] in comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis, si Henricus Bussel.14
[004] Petenti per assisam mortis obiectum fuit quod pater eius villanus fuit,
[005] a15 quo16 fuit a petente replicatum quod liber fuit quia franchiatus et
[006] quod terra quam petiit descendit ei ex parte matris quæ17 libera fuit:
[007] positum fuit iudicium apud Westmonasterium et ibi fuerunt concordati.
[008] Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu Lincolniæ, assisa
[009] mortis, si Lenota18 de tenemento in Westona. Si quis se cognoverit semel
[010] in iudicio ad villanum, semper in omni casu pro villano iudicabitur:
[011] <ut de itinere Martini de Pateshilla de loquelis quæ fuerunt ad iudicium
[012] in diversis comitatibus anno regis Henrici tertio comitatu Dorsetiæ de
[013] Hamelino filio Radulfi.> Petenti per assisam obiectum fuit quod habuit
[014] fratrem in partibus transmarinis antenatum: iuratores dubitant utrum
[015] mortuus fuerit vel19 non:20 conceditur petenti seisina21 sub tali condicione,
[016] quod si redierit frater antenatus quod sine placito habeat seisinam suam.
[017] Ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Bukinghamiæ, assisa
[018] mortis,22 si Ricardus Faber. Sed esto quod frater postnatus moriatur
[019] antequam antenatus23 redierit, herede infra ætatem existente, quæro
[020] an expectanda sit ætas propter factum iustitiariorum. Eodem modo si
[021] per dominum capitalem habuerit soror seisinam hereditatis ubi nihil
[022] scitur de fratre utrum vivus sit vel mortuus, et ipsa seisita moriatur
[023] herede infra ætatem existente, si frater redierit quæro an sit ætas expectanda,
[024] cum iam constiterit sicut in casu superiore quod antecessores
[025] talium propinquiores heredes non fuerint antecessorum præcedentium.
[026] Et re vera expectanda erit ætas in persona eorum cum ipsorum antecessores
[027] seisiti obierint quasi de feodo. <Sed contrarium coram rege et
[028] consilio suo apud Westmonasterium anno regis Henrici quadragensimo
[029] secundo de heredibus Iohannis de Munemue, quod ætas non expectabitur
[030] si iustior heres apparuerit, sed hoc non fuit de iure sed de consilio curiæ
[031] et ex concessione antecessoris illius minoris.>

Quando assisa mortis antecessoris vertitur in iuratam et tenet breve assisæ et cadit causa donationis in assisam.


[033] VERTITUR assisa mortis antecessoris24 multotiens in iuratam multis de
[034] causis, et eodem modo sicut assisa novæ disseisinæ secundum quod superius
[035] dictum est. Quandoque per modum donationis secundum quod
[036] poterit casus poni, et ubi per modum donationis femina præfertur masculo



Notes

13. Om., OC, MG.

14. Bussa, Bassa, Suffa, MSS. var.

15-16. ad quod, V, MA, MB, OB (om. ad).

17. quia, OC, MG, CM.

18. Levota, Benota, Levita, Leticia, MSS. var.

21. assisa, OB, MA, MB, CE, Y.

19-20. nec ne, LA, MC.

22. m. antecessoris, OC, CM.

23. frater a., MC, LA.

24. antecessorum, OA, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College