Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 30  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suo extiterint in possessione. Et quia sicut adquiritur possessio per eos
[002] quos quis in potestate habuerit et retinetur, ita poterit amitti per suos et
[003] retineri, ut si quis me deiecerit, meos autem non, non competit mihi assisa
[004] quia per meos qui deiecti non sunt retineo seisinam. Sed si quis meos et me
[005] deiecerit, et quosdam retinuerit et vinxerit vel eos ut servos suos retinuerit,
[006] competit mihi assisa: desii enim possidere cum servi mei vel alii
[007] per quos seisinam retinui ab alio possidentur. Item et si expulsi non sint
[008] tales, sed ab eo qui vi deiecit tenere ceperint, adhuc competit mihi assisa.
[009] Item si ego deiectus non fuero, in possessione tamen vinctus sim et impeditus
[010] quo minus uti possim, adhuc competit mihi assisa. Item competit
[011] cuilibet qui proprio nomine fuerit in seisina iuste vel iniuste, iuste ut si iure
[012] proprio utatur, iniuste ut si in seisina fuerit per disseisinam vel intrusionem,
[013] et si fuerit eiectus per aliquem qui ius non habuit,18 competit ei
[014] restitutio per assisam sicut ei qui ius habet adversus omnes præterquam
[015] adversus verum dominum. Quia licet ius non habeat, tamen eo quod in
[016] possessione est, plus iuris habet propter seisinam quam ille qui est extra
[017] possessionem, qui nihil iuris habet, et eo maxime quia si ille qui ius habet
[018] numquam petat, sic poterit terra semper remanere cum disseisitore vel
[019] intrusore. <Item si cum antecessor meus ad firmam dederit et moriatur, si
[020] in seisinam me posuero salva firmario firma et termino suo et de usu non
[021] impediatur, competit mihi assisa si eiectus fuero licet mihi uti non liceat, et
[022] valebit mihi seisina quoad liberum tenementum: et non aufert firmario
[023] terminum suum, et si ultra terminum tenere ceperit firmarius, tunc primo
[024] mihi competit breve19 de termino qui præteriit, sicut antecessori meo
[025] competeret. Si autem firmarius exceperit de feoffamento, tunc20 vertitur21
[026] assisa in iuratam ad inquirendum de feoffamento.22>

Si fiat disseisina pluribus in re communi.


[028] PLURES etiam disseisiri possunt in re communi sicut et23 unus in propria,
[029] et competit eis24 querela et remedium per assisam. Communis autem esse
[030] poterit25 res sive tenementum multis modis, sicut res quæ communis est
[031] inter virum et uxorem, ubi neutri ipsorum26 sine alio competit querela
[032] vel27 assisa, cum sint quasi unum corpus et diversæ animæ et quasi unum
[033] ius habentes, nisi sit aliquis qui dicat quod si vir uxorem disseisiverit vel e
[034] converso, quod assisa competit uni ipsorum quasi tenendum in communi
[035] cum alio. Sed si ita esset, sic fieret divisio inter eos corporis et sanguinis,
[036] quod esset contra hoc quod supra28 dictum29 est. Videtur igitur quod
[037] recurrendum sit ad curiam christianitatis, ut discusso30 ibi de matrimonio,



Notes

18. habuerit, MSS. var.

19. sicut, OA, CE, Y, Co.

20. et tunc, LA, MC.

21. vertetur, LA, MC.

22. seisina, OA, CE, MC, Co, Y.

23. Om., OB, MA, MB, CM.

24. ei, LA, MC, Y (corr. eis).

25. potest, LA, MC, Y.

26. eorum, OB, MA, MB, CM, MG.

27. ut, OB, MA, MB, CM.

28-29. praedictum, OB, MA, MB, CM.

30. discussio, OB, MA, MB, CM, MG, OC, Y; discussio fiat, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College