Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 308  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non iacet sed habet locum breve de recto. <Et notandum quod fratri
[002] antenato competit assisa mortis antecessoris versus extraneas personas
[003] et non coniunctas, sive ipse feoffator extiterit sive aliquis antecessor
[004] communis de quo ei descendit hereditas, non obstante eo quod ipse
[005] homagium ceperit vel antecessor communis cuius heres ipse fuerit, et
[006] ipse semper habebit5 primam seisinam quicumque fuerit in seisina,
[007] coniuncta persona vel alius, dum tamen si coniuncta persona tunc competit
[008] ei breve de recto, si extranea assisa mortis antecessoris. Nec6 valet
[009] exceptio si dicatur quod ipse non possit esse heres et dominus, quia
[010] nulli competit assisa mortis antecessoris nisi primogenito nec breve de
[011] recto, quia ille7 semper habet maius ius. Sed cum ipse seisinam habuerit,
[012] tunc primo locum habebit versus eum breve de recto pro herede proquinquiore
[013] filio vel filia, fratre vel sorore. Et si excipiat quod propinquior
[014] heres sit propter ius merum, replicari poterit e contrario ab herede suo
[015] propinquiore quod ipse non potest esse dominus et heres propter homagium.
[016] Si autem nullum homagium intervenerit, ut si filio primogenito
[017] concedatur tenementum ab antecessore communi ad se sustentandum
[018] vel pro servitio sive homagio, aliud erit. Item eodem modo si heres et
[019] filius primogenitus sequi noluerit8 versus dominum capitalem vel extraneum
[020] cum fuerint in seisina, alii heredes numquam actionem habebunt
[021] in vita primogeniti quia ille maius ius etcetera. Et notandum quod cum
[022] de manu sua et seisina semel fiat descensus ad propinquiores tunc existentes,
[023] numquam propter aliquem heredem magis propinquum supervenientem
[024] auferetur.> Soror petiit9 per assisam mortis antecessoris10
[025] versus nepotem filium sororis suæ de morte sororis, qui respondit ad
[026] assisam quod fuit filius et heres legitimus matris suæ sororis11 petentis
[027] per assisam, et cui fuit responsum quod heres esse non potuit quia pater
[028] suus fuit villanus, et quia hoc spectavit ad ius non iacuit assisa mortis.
[029] Ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Lincolniæ anno regis
[030] Henrici decimo, assisa mortis, si Agnes filia Eliæ de Beningworthe. Sed
[031] quare non potuit inquiri per assisam in modum iuratæ captam utrum
[032] talis esset vel non, sicut de bastardo? Licet de statu alicuius post mortem
[033] suam agi non posset, bene potuit de hoc fieri inquisitio: ut de itinere
[034] eiusdem Martini anno regis Henrici decimo, assisa mortis, si Willelmus
[035] de Carletone. Et hoc sine alia probatione. Mulier petenti per assisam
[036] obicitur quod nepotes habet ex sorore qui tantum iuris habent quantum
[037] ipsa petens. Replicatum fuit ex parte petentis quod prædicta soror
[038] desponsata fuit cuidam villano et12 ita quod pueri villani sunt: si de hoc



Notes

5. Om., OA, CE.

6. non, OC, MG.

7. Om., CE, MC.

8. sic, MSS.; voluerit, V.

9. petit, V, MG.

10. Om., MSS. var.

11. s. suæ, OB, MA, MB.

12. Om., OB, MA, MB, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College