Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 307  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iuris meri ab antecessore, scilicet, et unde talis seisitus fuit ut de
[002] feodo et iure,26 et de tali descendit vel descendere debuit tali præmortuo
[003] scilicet qui feloniam commisit, quod esse non poterit. Et unde sive heres
[004] qui feloniam fecerit27 in vita patris vel alterius antecessoris relictis liberis
[005] moriatur vel post, cadit omnino assisa in persona aliorum heredum.
[006] Sed contra videtur de28 itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Cantiæ,
[007] assisa mortis antecessoris,29 si Athelophus, ubi dicitur quod felonia
[008] antecessoris non impedit seisinam heredis neque successionem. Sed hoc
[009] est speciale in comitatu Cantiæ de tenemento quod tenetur in gavelkinde,
[010] si ille qui feloniam fecerit iudicium sustinuerit, quod secus est alibi in
[011] casu supra dicto. Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu
[012] Lincolniæ,30 assisa mortis, si Henricus filius Yvonis de tenemento in
[013] Scroby.31 <Prædictus Henricus habuit32 filius Willelmi nomine qui
[014] forisfecit terram et unde fuit in seisina quia falsavit sigillum domini
[015] regis, et sorores tulerunt assisam de morte antecessoris, scilicet patris
[016] communis.>

De pluribus diversis casibus.


[018] ALIUS casus. Quædam33 petiit34 tenementum quoddam35 per assisam mortis
[019] antecessoris36 de37 morte38 avunculi sui: responsum fuit ei ex parte adversa
[020] quod ipsa39 petere non potuit quia ipse avunculus suus habuit quendam
[021] fratrem superstitem qui fuit heres propinquior. Et ipsa40 e contrario
[022] replicando respondit quod ipse frater avunculi sui ita fuit mente alienatus
[023] quod quendam hominem interfecit, ita quod fuit perpetuæ prisonæ
[024] deputatus. Et unde iudicium petitum fuit ex41 parte adversa si in vita
[025] avunculi possit42 petere per assisam. Iudicium positum fuit in respectum
[026] f.277] coram rege ubi nihil actum fuit, quia forte mulier non fuit
[027] prosecuta. Ut de itinere Martini de Pateshilla in comitatu Eboraci anno
[028] regis Henrici duodecimo,1 assisa mortis, si Odo filius Thorsini. Frater
[029] postnatus petiit terram per assisam mortis versus fratrem antenatum de
[030] seisina fratris medii, quia antenatus non potuit esse heres et dominus
[031] licet heres propinquior, quia non potuit cum eo tenementum remanere
[032] propter homagium. Ut de2 itinere episcopi Dunelmensis et Martini de
[033] Pateshilla in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio, assisa mortis
[034] antecessoris,3 si Rogerus de Amundeville, ubi dicitur quod assisa mortis4



Notes

26. de iure, OB, MA, MB.

27. commiserit, MC, LA.

28. in, OB, MA, MB.

29. Om., LA, MC, MG.

30. Buk., OB, MA; Lanc., OC; Kanc., V, CE.

31. Scronby, Strouby, MSS. var.

32. nunc, OC, MG.

33. sic, MG; quidam, MSS. gen.

34-35. petit, OC, MG.

36. antecessorum, OA, CE, Co.

37-38. per mortem, MC, LA.

39. ipse, OB, MA, MB, CE, MC, Y, Co.

40. sic, OA, OC, CM; ipse, MSS. gen.

41. a, OB, MA, MB, CE, Y, Co.

42. posset, OC, MG, CM.

1. Rectius decimo--undecimo. Cf. Bracton's Note Book, pl. 1878.

2. in, MC, LA.

3. Om., MA, MG.

4. Om., LA, OC, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College