Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 306  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod hereditas divisa fuerit inter participes. Et in quo casu non oportet
[002] in brevi nominare nisi tantum illos qui tenent rem petitam, licet sine
[003] participibus suis respondere non teneantur, et qui per aliud breve summonendi
[004] sunt ad respondendum et sine quibus etcetera. Et sicut13 dici
[005] poterit de pluribus participibus si unus petat quod sine aliis14 et15 respondere16
[006] non debeat. Sed in hoc casu nisi omnes qui sequi debent17 in brevi
[007] nominentur, cadit breve et assisa. Et eodem modo si plures tenentes sint
[008] qui teneant pro indiviso, nisi omnes nominentur cadit breve omnino.
[009] Sed quid si cum omnes nominentur in brevi cum teneant vel petant in
[010] communi, unus moriatur? Licet pars morientis per ius accrescendi accrescere
[011] debeat superstitibus cum obtinuerint, tamen cadit breve propter
[012] partem morientis quam tenuit cum aliis in communi, et cum pars cuiuslibet
[013] ipsorum per hoc quasi ex18 nova successione augmentetur alia actione
[014] et nova opus erit. Breve autem de summonendo participe inferius.

Si felonia obiecta fuerit petenti.


[016] f.276b] DICTUM est supra de exceptionibus quæ proveniunt ex articulis
[017] brevis ubi capiatur assisa in modum assisæ. Nunc autem videndum19
[018] de exceptionibus quæ a casu proveniunt et aliunde. Perimit autem omnino
[019] assisam mortis antecessoris obiectio feloniæ, ut si pater, mater vel alius
[020] antecessor de morte cuius locum haberet assisa feloniam fecerit, quia
[021] tales nihil transmittere possunt ad heredes suos si fuerit convicta. Forisfaciunt
[022] enim suis heredibus quidquid eis acciderit tempore feloniæ,
[023] tam ius quam seisinam simul, vel etiam ius merum per se cum acciderit
[024] sine seisina. Item non solum quidquid ei accidit, sed quidquid ei20 acciderit
[025] potuit21 ab aliquo antecessore, sicut videri poterit manifeste. Esto quod
[026] filius et heres in vita patris sui feloniam fecerit et obierit in vita patris,
[027] licet videatur prima facie quod alii post eum heredes patris communis
[028] propinqui incipiant esse per mortem suam propinquiores, tum quia
[029] nihil iuris neque22 seisinæ descendere potuit feloni vivente patre communi,
[030] tum quia non expectavit quod esset heres, videtur quod tales
[031] incipiant esse heredes propinquiores, quod est verum. Sed si contingat
[032] filium felonis vel alium heredem de morte avi, vel fratrem felonis de morte
[033] patris communis, petere, cum felo liberos habuerit vel si patrem supervixerit,
[034] cum nullus istorum heres possit23 esse propinquior nisi ratione
[035] iuris meri ad ipsum descendentis, sive petat per assisam mortis24 sive per
[036] breve de recto, cadet25 ab utroque cum sic fieri debeat computatio descensus



Notes

13. sic, OB, MA, MB.

16. responderi, OA, CE, OB, MB, MG.

14-15. aliis eis, MG; alii ei, OC; aliis, MA, MB, CM; eis, LA.

17. debeant, MA, MB, CM.

18. de, LA, MC.

19. v. est, OC, MG.

20. Om., OA, CE, Y, OB, MB.

21. possit, OC, MG, MC, LA.

22. vel, OC, MG, CM, LA; in, OA.

23. poterit, MC, LA.

24. m. antecessoris, MC, LA, CM.

25. cadit, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College