[001] Summone per bonos summonitores A. filium et heredem B. qui plenæ [002] ætatis est ut dicitur ad warantizandum C. tantam terram cum pertinentiis [003] in tali villa, quam D. de N. in curia nostra tali apud talem locum recuperavit [004] versus eundem C. per assisam mortis antecessoris inde ibi inter [005] eos captam. Et unde idem C. dum fuit in seisina de eadem terra vocavit [006] inde ad warantum prædictum A. Et remansit placitum de warantia per [007] iudicium curiæ nostræ usque ad ætatem prædicti A., quia prius respondere [008] non potuit ad warantiam. Teste etcetera.>
Si plures tenentes in assisa mortis antecessoris.
[010] f.276] CUM autem plures sint tenentes in assisa mortis antecessoris et [011] plures petentes, aut sunt omnes infra ætatem vel quidam illorum. Et tunc [012] videndum si propter ætatem unius, sive fuerit petens sive tenens, debeat [013] remanere assisa ac si omnes essent infra ætatem. Et tunc videndum utrum [014] participes fuerint qui petunt vel qui tenent vel extranei. Item si participes, [015] utrum divisa sit hereditas vel indivisa et sive sit ibi unus heres [016] ex pluribus petentibus infra ætatem vel plures vel omnes, non propter [017] minorem ætatem petentium remanebit assisa cum hereditas fuerit divisa, [018] præterquam contra capitalem dominum, quia assisam dedicere non poterit, [019] quod quidem non erit in causa proprietatis. Si autem tenens fuerit unus [020] vel plures et omnes infra ætatem, et teneant in communi et pro indiviso, [021] remanebit assisa usque ad ætatem omnium quia sunt quasi unus heres. [022] Si autem teneant pro diviso et quilibet partem1 suam, quilibet respondeat [023] pro parte sua, sed ætas omnium ipsorum vel unius non erit expectanda, [024] sive placitum fuerit2 super possessione sive3 super proprietate de recto: [025] et quia sunt quasi unus heres ea ratione quod unum ius habent, nullus [026] sine alio poterit respondere nec4 debet si teneant simul et pro indiviso. [027] Si autem plures sint filiæ heredes5 et petant per assisam versus capitalem [028] dominum, illæ quæ sunt plenæ ætatis obtinebunt. Illæ vero quæ infra [029] sunt ætatem in custodia remanebunt, et successive cum ad ætatem [030] pervenerint habeant partem suam per breve de proparte et non per [031] assisam, versus6 extraneos autem si7 petierint licet infra ætatem fuerint [032] procedet assisa non obstante ætate. Sunt etiam8 plures exceptiones et [033] responsiones contra assisam et9 quæ sunt communes ad omnia placita, [034] de quibus infra plenius dicetur. Si autem contingat quod plures sint [035] participes qui teneant et plures qui petant, et secundum quod res quæ [036] petitur teneatur pro indivso in communi vel pro10 diviso, si aliquis eorum [037] in brevi non fuerit11 nominatus12 sive petens fuerit sive tenens, quid [038] agendum sit in tali casu infra dicetur plenius de exceptionibus, secundum