Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 304  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.275b] abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu Leycestriæ,
[002] assisa mortis, si Walterus filius Willelmi. Et eodem modo dici
[003] poterit de burgagio secundum diversitatem25 burgagii: nec ad breve
[004] vero26 de recto in causa proprietatis non tenetur respondere infra ætatem
[005] ut videtur antequam fuerit27 plenæ ætatis, scilicet viginti et unius anni.
[006] Cum autem tales qui tenuerint in socagio vel28 burgagio,29 cum fuerint
[007] plenæ ætatis secundum socagium et burgagium, donationes fecerint,
[008] quæritur an illas revocare possint cum pervenerint ad maiorem ætatem
[009] viginti et unius anni, ac si illas fecissent de feodo militari. Dico quod non
[010] in quibusdam locis, sicut30 videri poterit31 in itinere Martini de Pateshilla
[011] in comitatu Warrewickiæ anno regis Henrici quinto, in fine rotuli. Hæc
[012] autem quæ dicta sunt locum habent in herede masculo. De femina vero
[013] herede et32 infra ætatem existente non omnino33 sic. De quibus autem
[014] minor infra ætatem respondere debeat dicetur plenius infra de exceptionibus.

Si minor agat contra maiorem.


[016] SI vero minor agat contra maiorem, nec tunc locum habebit essonium
[017] contra minorem in persona maioris qui tenet, nec si defaltam fecerit
[018] maior locum habebit resummonitio magis quam essonium. In primo die
[019] capiatur assisa, et ideo quia si præsens esset minor, nihil dicere posset
[020] maior quare assisa remaneret. Et cum minor per assisam recuperaverit
[021] ut de feodo, de iure et proprietate ante plenam ætatem non respondebit
[022] ad breve de recto nec maiori nec minori, sicut nec de aliquo34 alio placito
[023] ubi posset35 sine recuperatione exheredari. Si autem minor petat contra
[024] minorem per assisam, bene tenebit ibi assisa in persona minoris petentis.
[025] De minore autem qui est in seisina videndum est qualiter adeptus est
[026] seisinam,36 utrum de facto suo proprio quod disseisinam fecerit vel37
[027] infra ætatem sit feoffatus, de quibus infra dicetur. Item utrum antecessor
[028] suus cuius seisinam habuerit38 obiit seisitus ut de feodo vel alio modo.
[029] Si autem ut de feodo, non respondebit ante ætatem, secundum quod
[030] superius dicitur in principio si maior petat contra minorem. Si autem
[031] non in feodo sed alio modo, sicut in vadio vel ad terminum vel ad vitam,
[032] si39 minor inde feoffatus fuit, capietur assisa eodem die sive venerit sive
[033] non, quia neque40 essonium habet41 locum neque42 resummonitio. <Sed
[034] qualiter et per quod breve resummoneri debeat placitum de warantia cum
[035] heres domini capitalis ad ætatem pervenerit videndum.43 Breve tale erit:



Notes

25. ætatem, OA, LA, MG, CM, OC (a. quod).

26. Om., OB, OC, MC, LA; vero vero, OA.

27. fuerint, MSS. var.

28-29. Om., OB, MA, MB.

30-31. ut patet, MC, LA.

32. Om., OC, MG.

33. Om., OB, MA, MB, CE.

34. Om., LA, MC.

35. possit, OB, MA, MB.

36. seisina, MSS. var.

37. vel quod, LA, MC.

38. habuit, LA, MC.

39. vel si, OC, MG, CM, LA, MC.

40. in, MA, MB, CE, OC; om., OB, MG.

41. non h., OC, MG.

42. Om., OB, MA, MB, CE.

43. videlicet, OC, MG; om., MC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College