Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 303  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] warantum capitalem dominum feoffatorem suum. Et cum ille warantizaverit,
[002] tunc7 procedat8 assisa primi heredis versus eum, et si per assisam
[003] obtinuerit heres, tunc faciat warantus excambium suo feoffato. <Item
[004] si capitalis dominus feoffaverit et moriatur herede suo infra ætatem
[005] existente, et heres vocatus fuerit ad warantum per eum qui feoffatus
[006] est per capitalem dominum, remanebit placitum de warantia inter
[007] tenentem et heredem domini capitalis usque ad ætatem heredis, sed
[008] capiatur assisa. Ut de eodem itinere eiusdem Martini anno eodem, assisa
[009] mortis antecessoris, si Eudo pater Walteri, quam terram Reginaldus9
[010] de Barham tenuit, qui vocavit ad warantum Rogerum le Bygod, filium10
[011] et heredem comitis Hugonis le Bygod,11 et qui tunc fuit infra ætatem.
[012] Et ibi consideratum fuit quod caperetur assisa non expectata ætate, et
[013] ita probatur in pluribus locis. Sed esto quod feoffatus moriatur seisitus
[014] et12 heres eius fuerit infra ætatem, ætas13 expectabitur quia antecessor
[015] suus14 inde obiit seisitus ut de feodo. Et sic de pluribus dici poterit si
[016] terra sic15 data ad plures devenerit. Et quod supra dicitur de capitali
[017] domino dici poterit de heredibus eorum qui non moriuntur seisiti ut de
[018] feodo, sed ad terminum et ut de vadio et huiusmodi. Sed quid dicetur
[019] de disseisitore et intrusore qui moriuntur seisiti quasi de feodo propter
[020] patientiam vel negligentiam disseisiti?> Si autem capitalis dominus
[021] præmoriatur herede suo infra ætatem existente, non propter hoc remanebit
[022] assisa in persona sui,16 heredis scilicet, licet contra assisam respondere17
[023] non possit. Ratio est ad hoc quod18 antecessor suus numquam seisitus
[024] fuit de tenemento quod warantizare debet in feodo. Et quod ita sit videri
[025] poterit in itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ19 anno regis
[026] Henrici duodecimo, assisa mortis, si Rogerus de Gloucestriæ. Ad hoc
[027] facit in itinere eiusdem anno eodem in comitatu Norfolciæ. Item si heres
[028] capitalis domini in seisina fuerit et infra ætatem et venerit assisa super
[029] eum immediate, non remanebit assisa propter ætatem. Ut de itinere
[030] Martini de Pateshilla in comitatu Cantiæ anno regis Henrici decimo,
[031] assisa mortis, si Emma mater Rogeri. Illud autem20 dici poterit de quolibet
[032] herede qui fuerit21 infra ætatem de omnibus de quibus antecessor suus
[033] non obiit seisitus ut de feodo, ubi autem ut22 de feodo non respondebit
[034] ad assisam ante plenam ætatem in causa possessionis sicut hic est,23
[035] sive illud tenementum fuerit socagium vel24 feodum militare: ut de itinere



Notes

7. Om., OB, MA, MB, CE.

8. procedet, OC, MG, MA.

9. Rogerus, OA, CE.

10-11. Om., OA, CE, CM.

12. Om., OA, CE, MC.

13. ætas eius, OC, MG, CM.

14. eius, OC, MG.

15. sit, MSS. var.

16. sua, OA, LA, MG; om., CM.

17. responderi, MC, LA.

18. quia, OC, MC, LA.

19. Northf., OC; North., MG.

20. idem, V, MB; etiam, OB, CM; om., LA, MA.

21. fuit, MC, LA.

22. Om., OB, MA, LA, MC.

23. Om., OC, MG, CM, LA, MC.

24. sive, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College