Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 302  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] antequam respondeat, secundum quod tenementa fuerint diversa
[002] et secundum quod causa fuerit possessionis vel proprietatis: quia ante31
[003] plenam ætatem viginti et unius anni potest heres petere seisinam antecessoris
[004] sui in causa possessionis contra maiorem per assisam mortis.32
[005] In causa vero proprietatis petere non poterit minor neque maior contra
[006] minorem per breve de recto qualecumque fuerit tenementum, antequam
[007] minor tenens plenam ætatem habuerit33 viginti et unius anni. Et cum sic
[008] obtinuerit minor per assisam ante plenam ætatem in causa possessionis,
[009] non respondebit ad assisam in eadem causa possessionis si ab eo petatur
[010] per assisam, scilicet in burgagio et34 socagio ante ætatem talium. In
[011] feodo militari non ante plenam ætatem respondebit non magis quam ei
[012] respondebitur. Si autem petat per assisam feodum militare, nec magis
[013] ad assisam respondebit in feodo militari ante plenam ætatem viginti et
[014] unius anni quam si peteretur per breve de recto in causa proprietatis.
[015] Item quod minor petere non potest cum effectu per assisam antequam
[016] fuerit plenæ ætatis secundum diversitatem tenementorum: hoc verum
[017] est si petat contra custodes, quia si ipse prima facie habeat actionem
[018] custos habebit contra eum exceptionem, scilicet quod non antequam
[019] plenæ ætatis fuerit, et ita ante ætatem non respondebit. Si autem petat
[020] per assisam versus extraneas personas et versus capitalem dominum suum
[021] qui negaverit ipsum esse heredem, bene potest petere quolibet tempore
[022] per assisam cuiuscumque fuerit ætatis. Sed quicumque sit qui petat
[023] versus eum et pater suus inde obierit seisitus ut de feodo, ante plenam
[024] ætatem non respondebit, secundum quod tenementum fuerit tale vel
[025] tale, non35 in causa possessionis non magis quam in causa proprie-
[026] f.275] tatis. Item in assisa habenda est ratio prioritatis et posteritatis,
[027] secundum quod supra dictum est. Si autem capitalis dominus vel alius
[028] qui custodiam habuerit per ipsum aliquem feoffaverit de terra minoris
[029] dum fuerit infra ætatem, et feoffatus per custodem moriatur relicto
[030] herede infra ætatem existente, cum ad ætatem pervenerit primus heres
[031] petat per assisam versus ultimum heredem feoffati scilicet,1 remanebit
[032] assisa quousque ultimus heres plenæ ætatis fuerit secundum genus tenementi.
[033] Si autem2 ambo plenæ ætatis fuerint et ambo petant verus custodem
[034] per assisam, <vel per aliud breve quod reddit3 tali qui plenæ
[035] ætatis est ut dicitur> ultimus heres prius obtinebit. Et tunc demum
[036] cadit assisa primi heredis versus custodem, et incipiet4 de novo competere5
[037] versus ultimum heredem qui per assisam obtinuit, et ille tunc6 vocet ad



Notes

31. ad, MC, LA.

32. m. antecessoris, MA, CM.

33. habuit, OB, CE, MC.

34. Om., LA, MC.

35. nec, MG, CM; om., OC, MA, LA.

1. Om., OC, MG, CM.

2. Om., OC, MG, CM.

3. reddat, OB, OC, MA; reddet, MB.

4. incipit, OC, MG.

5. petere, LA, MC.

6. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College