[001] dominorum et feoffatus fuerit, sive a domino sive ab extraneo, competit ei [002] assisa versus omnes. Si autem tantum ab extraneo, competit ei assisa [003] versus omnes de mundo præterquam versus verum dominum sub cuius [004] fuerit potestate, si forte velit eum disseisire. Item competit ei qui tenementum [005] tenuerit donec ei provideatur, sicut aliis qui liberum habent tenementum, [006] quia bene potest esse quod numquam ei providebitur, et sic [007] poterit remanere in feodo tale tenementum. Item competit assisa ut5 si [008] duobus facta fuerit donatio successive et diversis temporibus, et uterque [009] se simul posuerit6 in seisinam sine waranto, et donator ratam habuerit [010] alterius seisinam et alterius non, si ille cuius seisina rata non7 fuerit eiectus [011] fuerit non recuperabit. Si autem utriusque, hoc stare non poterit, sed8 [012] prioritas erit præferenda ac si uterque ingrederetur cum waranto. Si autem [013] unus ingrediatur cum waranto et alius sine, ille cum waranto præfertur, et [014] ei competit assisa. Item si duo se gerant pro herede et de eorum iure dubitetur, [015] in hoc dubio ei competit assisa qui se prius posuerit9 in seisinam, [016] nisi in veritate constare possit talem ius non habere. Si autem duo contendant [017] de hereditate quorum nullus ius habuerit, ut si ambo fuerint [018] bastardi, competit ei assisa qui prius fuerit in possessione cum waranto [019] vel sine, donec alius eiecerit qui ius habuerit qualecumque. Si autem unus [020] bastardus et alius legitimus, vel unus servus et alius liber, competit ei [021] assisa qui ius habet, si ille qui fuerit in seisina longum tempus habuerit et [022] pacificum, quod sine iudicio eici non possit. Quid etiam si tale tempus non [023] habuerit? Per assisam non recuperabit. <Item si facta fuerit donatio viro [024] et uxori simul qui habent quasi ius unum, vel aliis duobus simul in communi.> [025] Item videtur incontinenti eiecisse si quis ita tenementum dederit [026] sub condicione quæ dependet de futuro, ut si dicat, Do tibi tantam terram [027] si10 filiam meam vel11 ut filiam meam13 ducas in uxorem, si facta donatione [028] et subsecuta traditione, talis, licet per longum tempus postea ad alia vota [029] convolaverit et aliam in uxorem duxerit, si eiciatur etiam sine iudicio per [030] assisam non14 recuperabit: quia si res ob causam data fuerit et sub condicione [031] quæ sic dependet de futuro, licet ab initio perfecta sit, tamen causa [032] non secuta resolvitur donatio per condicionem, et ita incipit esse nulla [033] quia condicioni non est satisfactum. Sed posset15 opponi quod si statim [034] non posset condicioni satisfieri, post mortem mulieris quam primo contra [035] conventionem traduxit posset, et sic16 fieri poterit17 in multis aliis donationibus [036] sub condicione suspensis vel perfectis, sub condicione tamen resol- [037] f.166b] [038] vendis. Item sicut deici poterit quis per se ipsum, et competit ei [039] remedium per assisam, ita potest per familiam suam et alios qui nomine