Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 299  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fuerit ætatis, si fuerit iusta, licet pareat ei assisa novæ disseisinæ26 ea
[002] ratione quod coniuncta est possessio cum ipso iure: et ideo si recenter
[003] post mortem antecessoris eiectus fuerit heres habebit utramque secundum
[004] electionem suam, quia sese compatiuntur et nulla earum excludit aliam
[005] de recenti seisina, ordine tamen observato. Si autem fuerit iniuriosa non
[006] tollit assisam, quia non facit liberum tenementum heredi quia non poterit
[007] coniungi iuri, nec valet coniunctio cum possit seisina revocari, nec valet
[008] iuncta nisi iure iuncta. Igitur cum heres seisinam antecessoris iniuste
[009] sibi usurpaverit per disseisinam, talis seisina nulla erit quia non facit
[010] heredi liberum tenementum, et ideo non tollit assisam mortis27 quia
[011] iudicatur ad nullam. Item si cum iusta fuerit et heres donationem fecerit
[012] dum fuerit infra ætatem, tunc erit donatio invalida ex quo revocari
[013] poterit ab herede. Et ideo licet talis donatio revocari non possit per
[014] assisam novæ disseisinæ propter factum proprium quale28 quale,29 non
[015] tamen tollitur assisa mortis antecessoris30 ad seisinam præhabitam
[016] rehabendam.31 Cum autem heres plenæ ætatis in seisina fuerit iusta quæ
[017] revocari non possit et donationem fecerit, tenet donatio et tollitur assisa.
[018] Si autem eiectus fuerit iniuste, habebit assisam novæ disseisinæ et tollitur
[019] assisa mortis32 propter seisinam33 præhabitam et iustam. Si autem iniuriosa
[020] fuerit ut supra34 dictum est, non tollit35 assisam36 mortis antecessoris cum
[021] sit nulla ut supra. Et si37 cum iusta fuerit fiant donationes tempore
[022] congruo, et locum habere posset38 assisa mortis antecessoris, sic39 posset
[023] heres omnes donationes suas rite factas per assisam revocare, quod esse
[024] non debet. Et hæc est causa quare seisina præhabita tollit assisam mortis
[025] antecessoris40 et non alia. Item cadit assisa per exceptionem villenagii,
[026] ut si villanus sub potestate domini sui constitutus terram aliquam adquisiverit
[027] pro denariis suis tenendam libere et ita obierit seisitus, si dominus
[028] suus sub cuius potestate moritur se posuerit in seisinam post mortem
[029] talis, filius villani per assisam mortis41 non recuperabit versus dominum
[030] suum, hoc recognito quod pater suus villanus et sub potestate domini
[031] sui obierit. Ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in comitatu Suffolciæ,42
[032] assisa mortis, si Willelmus de Barletone.43 Quia ubi nulla assisa
[033] novæ disseisinæ in persona antecessoris, ibi44 nulla erit assisa mortis45
[034] in persona heredis, sed e converso. <Sed contra erit si extra potestatem



Notes

26. d. cuiuscumque fuerit ætatis, LA, MC.

27. Om., MG; m. antecessoris, OC, CM.

28-29. Om., LA; quare, MB, CM; quale, OB, MA, CE, MG.

30. antecessorum, OA, CE.

31. Om., OB, MA.

32. antecessoris, MA, CM, MG.

33. assisam, LA, MC.

34. Om., LA, MC.

35-36. tollitur assisa, OB, MA, MB, CE.

37. Om., OB, MA, MB, CM.

38. possit, MA, MG, CM.

39. sic, LA; si, OA, OB, MA, MB, CE, Co, MC; sicut, OC, MG; om., CM.

40. antecessorum, OA, CE.

41. m. antecessoris, MA, CM, OC.

42. Sussexiæ, LA, MC.

43. Bartleton., Bayleton., Baylecton., Carleton., Caplinton., MSS. var.

44. ubi, OB, MB; om., MA.

45. m. antecessoris, MA, CM, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College