Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 298  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] seisinam5 alicuius heredis habitam post mortem antecessoris6 cuius seisina
[002] petitur, quia si heres cum semel seisinam habuerit7 donationes8 fecerit, si
[003] ad assisam recurrere posset donationes a se rite factas irritare posset.

Qualis seisina habita tollat assisam.


[005] VIDENDUM est igitur qualis9 seisina tollat10 assisam et quæ non. Et sciendum
[006] quod si seisina momentanea fuerit quod tenens in tam modico
[007] tempore donationes fecisse non potuit et alienationes, vel si forte infra
[008] ætatem fuerit quod donationes ab eo factæ tenere11 non debeant, vel si per
[009] modicum tempus post mortem antecessoris sui per intrusionem vel per12
[010] disseisinam et postea eiectus recenter, vel cum disseisitus recuperavit
[011] versum ipsum per assisam novæ disseisinæ, non obstante tali seisina
[012] ipse heres habebit assisam mortis antecessoris,13 quia talis seisina quam
[013] prius habuit convicta est ad nullam sive iniuriosam, tum quia parva fuit
[014] intrusio, tum quia ea durante nulla facta fuit donatio ab herede nec alienatio
[015] nec possessionis mutatio. Et si aliquis inde eiectus fuerit, recuperat
[016] seisinam suam adeo plene et integre sicut illam amisit. Sed cum
[017] heres post talem disseisinam petat per assisam mortis antecessoris et
[018] obiciatur ei14 quod assisam mortis15 demeruit, eo quod sine iudicio propria
[019] auctoritate sibi usurpavit quod per assisam petere debuit, si obstare
[020] debeat talis exceptio? Non video quare non. Si quis autem exceptionem
[021] seisinæ præhabitæ16 opposuerit, oportet duo probare, quod in seisina
[022] extiterit et quod donationes fecerit dum fuit in seisina, et quod talis
[023] ætatis extiterit quod donationes factæ revocari vel irritari non possint,17
[024] alioquin non valebit exceptio. Et unde si heres hoc negaverit, per
[025] assisam captam in modum iuratæ veritas declarabitur. Si autem obiciatur
[026] seisina quam quis habuerit dum fuerit infra ætatem, non nocebit, quia
[027] non obstante tali seisina si infra ætatem donationes fecerit, illas revocare
[028] poterit per assisam mortis antecessoris18 vel19 per breve de ingressu vel
[029] per breve de recto, secundum quod elegerit, sive20 donationem fecerit
[030] custodi suo sive alii, nisi cum plenæ ætatis extiterit donationes illas
[031] confirmaverit. Assisam vero novæ disseisinæ contra tales21 non habebit,
[032] f.273b] quia22 quamvis infra ætatem gratis exivit. Si autem custos
[033] dederit23 dum heres fuerit infra ætatem, habebit heres assisam novæ
[034] disseisinæ et omnia24 alia remedia supra dicta. Et25 notandum quod
[035] seisina præhabita tollit heredi assisam mortis antecessoris, cuiuscumque



Notes

5. mortem, OC, MG; s. suam, CM.

6. alicuius a., OB, MA, MB; a. de, OC, MG.

7. habuit, MSS. var.

8. donationis, LA, MC.

9. qualiter, MA, MB.

10. tollit, OC, MG.

11. teneri, LA, MC.

12. Om., LA, MC.

13. antecessorum, OA, CE.

14. Om., OC, MG.

15. Om., OB, MA, MB.

16. prius habitæ, OB, MA, MB.

17. possunt, CE, CM, MB, MG.

18. antecessorum, OA, CE.

19. et, OB, MA, MB.

20. vel, OC, MG.

21. talem, MC, LA.

22. Om., OB, MA, MB, CE.

23. dedit, OA, CE, OB, MB; dederat, MG.

24. Om., LA, MC.

25. Om., LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College